|
Hic forte dicant, Ostende nobis ubi sit Christus ab Israelitis
Prophetis praenuntiatus. Quasi parva sit ista auctoritas, qua dicunt
Apostoli ea quae in Hebraeorum Prophetarum litteris legimus, in
Christo esse completa: vel quod dicit ipse Dominus, de se illa esse
conscripta. Proinde quisquis hoc ostendere non potuerit, ipse non
intelligit: non Apostoli aut Christus aut sancti codices mentiuntur.
Verumtamen ut multa non colligam, et hoc unum commemorem, quod eodem
loco Apostolus consequenter dicit: Non potest autem excidere verbum
Dei. Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae; neque qui
sunt semen Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii
promissionis deputantur in semen (Rom. IX, 6-8). Quid ad
haec responsuri sunt, cum aperte alio loco de hoc semine ad Abraham
dicatur: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Gen.
XXVI, 4)? Nam si eo tempore hinc disputaremus, quo tempore hoc
exponebat Apostolus dicens, Abrahae dictae sunt promissiones et
semini ejus: non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed
tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III,
16); fortasse aliquis non tam impudenter nollet hoc credere,
antequam videret omnes gentes credere in Christum, qui praedicatur ex
semine Abraham. Nunc vero cum hoc impleri videamus, quod tanto ante
praenuntiatum legimus, cum omnes gentes jam benedicantur in semine
Abrahae, cui dictum est ante annorum millia, In semine tuo
benedicentur omnes gentes: quis tam pertinaciter insaniat, ut vel
alium Christum, qui non sit ex semine Abrahae, conetur inducere;
vel de isto vero Christo Prophetias Hebraeas cujus gentis pater est
Abraham, nihil existimet praenuntiasse?
|
|