|
Quis autem potest, non dico una brevi responsione, quales in hoc
opere habere coarctamur, sed quolibet ingenti volumine omnia
commemorare praeconia Prophetarum Hebraeorum, de Domino et
Salvatore nostro Jesu Christo? quandoquidem omnia quae illis
continentur Libris, vel de ipso dicta sunt, vel propter ipsum. Sed
propter exercitationem quaerentis, et delectationem invenientis, multo
plura ibi per allegorias et aenigmata, partim verbis solis
insinuantur, partim etiam facta narrantur. Verumtamen nisi aliqua ibi
manifesta essent, non comprehenderetur sensus, quo etiam obscura
clarescerent. Quanquam et ex illis quae figuris involuta sunt, si
quaedam velut sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita conjungunt
in contestatione Christi voces suas, ut cujusvis obtusi surditas
erubescat.
|
|