|
Sex diebus in Genesi consummavit Deus omnia opera sua, et septimo
requievit (Gen. II, 1, 2). Sex aetatibus humanum genus hoc
saeculo per successiones temporum, Dei opera insigniunt: quarum prima
est ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham;
tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad
transmigrationem in Babyloniam; quinta, inde usque ad humilem
adventum Domini nostri Jesu Christi; sexta, quae nunc agitur,
donec Excelsus veniat ad judicium; septima vero intelligitur in requie
sanctorum, non in hac vita, sed in alia, ubi vidit requiescentem
pauperem dives ille, cum apud inferos torqueretur (Luc. XVI,
23); ubi non fit vespera, quia nullus ibi rerum defectus est.
Sexto die in Genesi formatur homo ad imaginem Dei (Gen. I,
27): sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in novitate
mentis, secundum imaginem ejus qui creavit nos, sicut dicit Apostolus
(Coloss. III, 10). Fit viro dormienti conjux de latere
(Gen. II, 22): fit Christo morienti Ecclesia de sacramento
sanguinis, qui de latere mortui profluxit (Joan. XIX, 34).
Vocatur Heva vita et mater vivorum, quae de viri sui latere facta
est: et dicit Dominus in Evangelio, Si quis non manducaverit carnem
meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam (Id.
VI, 53). Et omnia quae illic leguntur enucleate minutatimque
tractata, Christum et Ecclesiam praeloquuntur, sive in bonis
Christianis, sive in malis. Neque enim frustra dixit Apostolus,
Adam qui est forma futuri (Rom. V, 15); et illud, Relinquet
homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne
una. Sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in
Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 31, 32). Quis enim non
agnoscat Christum eo modo reliquisse Patrem, qui cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7):
reliquisse etiam matrem synagogam Judaeorum, Veteri Testamento
carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae Ecclesiae,
ut in pace Novi Testamenti essent duo in carne una? Quia cum sit
Deus apud Patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem
particeps nostri, ut illius capitis corpus esse possemus.
|
|