|
Sicut Cain sacrificium ex terrae fructibus reprobatur, Abel autem
sacrificium ex ovibus et earum adipe suscipitur; ita Novi Testamenti
fides ex innocentia gratiae Deum laudans, Veteris Testamenti
terrenis operibus anteponitur: quia etsi ante Judaei recte illa
fecerunt; in eo tamen infidelitatis rei sunt, quia Christo veniente
jam tempus Novi Testamenti a tempore Veteris Testamenti non
distinxerunt. Dixit enim Deus ad Cain: Si recte offeras, recte
autem non dividas, peccasti. Qui si obtemperasset Deo dicenti,
Quiesce; ad te enim conversio ejus, et tu dominaberis illius; ad se
convertisset peccatum suum, sibi hoc tribuens, et confitens Deo: ac
sic adjutus indulgentiae gratia, ipse peccato suo dominaretur; non
illo sibi dominante servus peccati, fratrem occideret innocentem
(Gen. IV, 3-8.). Sic et Judaei, in quorum haec figura
gerebantur, si quiescerent a sua perturbatione, et tempus salutis per
gratiam in peccatorum remissionem agnoscentes, audirent Christum
dicentem, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni
vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 12,
13); et, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati; et, Si
vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII,
34, 36): ad se convertissent peccatum suum in confessione, sicut
in Psalmo scriptum est, medico dicentes, Ego dixi, Domine,
miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL,
5); et eidem peccato, quamdiu esset adhuc in eorum mortali corpore,
per spem gratiae liberi dominarentur. Nunc autem ignorantes Dei
justitiam, et suam volentes constituere (Rom. X, 3), elati de
operibus Legis, non humiliati de peccatis suis, non quieverunt: et
regnante peccato in eorum mortali corpore ad obediendum desideriis ejus
(Id. VI, 12), offenderunt in lapidem offensionis (Id.
IX, 32), et exarserunt odio adversus eum, cujus opera videntes
Deo accepta esse, doluerunt, illo qui caecus natus jam videbat, sibi
dicente, Scimus quia peccatores Deus non exaudit; sed qui eum
coluerit, et voluntatem ejus fecerit, hunc exaudit (Joan. IX,
31): tanquam hoc eis diceret, Super sacrificium Cain non
respicit, sed super sacrificium Abel respicit. Itaque occiditur
Abel minor natu a fratre majore natu: occiditur Christus caput populi
minoris natu a populo Judaeorum majore natu: ille in campo, iste in
Calvariae loco.
|
|