|
FAUSTUS dixit: Quomodo Christum colitis, Prophetas
repudiantes, quorum ex praesagiis accipitur fuisse venturus? Christum
quidem nostrum, id est, filium Dei, Hebraeorum aliquos annuntiasse
Prophetas, nescio an probare quis possit, cum res coeperit
examinari. Verumtamen etiam si hoc ita se habeat, quid ad nos?
Illos manet haec reprehensio, qui ex Judaismo forte ad
Christianismum conversi sub testimoniis, ut perhibes, Prophetarum,
postea neglexerint eos, ut beneficiorum ingrati. Porro autem nos
natura Gentiles sumus, id est, quod Paulus praeputium vocat
(Ephes. II, 11), sub alia nati lege , et praefatoribus aliis
quos Gentilitas vates appellat, atque ex his postea sumus ad
Christianismum conversi: non ante effecti Judaei, ut merito
Hebraicorum Prophetarum sequeremur fidem, euntes ad Christianismum,
sed sola exciti fama, et virtutum opinione, atque sapientia
Liberatoris nostri Christi Jesu. Unde si mihi adhuc in paterna
religione moranti, praedicator adveniens, Christum vellet ex
Prophetis insinuare, hunc ego protinus dementem putarem, qui Gentili
mihi, et longe alterius religionis homini, de magis dubiis dubia
conaretur astruere. Quid ergo opus erat, nisi ut ante Prophetis mihi
credendum esse persuaderet, et tunc per Prophetas Christo? Quod
ipsum ut fieret, opus item erat aliis Prophetis, qui pro istis
facerent fidem. Quapropter si tu Christum per Prophetas accipiendum
putas, Prophetas per quem accipies? An dicturus eris, Per
Christum, ut vicissim, id est, ut alter alterum commendet,
Christus prophetas, et Prophetae Christum? Sed Paganus utriusque
eorum conditione liber, nec Prophetis de Christo dicentibus
crederet, nec Christo de Prophetis. Ita totum nulli alii, quam
suae fidei debet, quicumque fit ex Gentibus Christianus. Atque ut
exemplo fiat id quod dicimus apertius, ponamus aliquem nunc a nobis
catechizari Gentilem, cui assidentes dicamus, Crede Christo, quia
Deus est. Ille vero, Unde hoc mihi probatis, dicat? Et nos
respondentes dicamus, Ex prophetis. Rursum illo quaerente, Quibus
Prophetis? nos respondeamus, Hebraeis. Atque ille subridens
dicat, Sed his ego minime credo. Nos autem respondeamus, Quid,
quod eos Christus confirmat? Idem vero multo magis ridens, dicat,
Quid, quod ego nec ipsi credo? Quid fiet, his ita transactis ?
nonne haerebimus, et ille risis nobis tanquam imprudentibus, remeabit
ad sua? Ita nihil, ut dixi, Ecclesiae Christianae Hebraeorum
testimonia conferunt, quae magis constet ex Gentibus quam ex
Judaeis. Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de Christo
praesagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei,
aliorumque in Gentilitate vatum, haec nos aliquanto ad fidem juvare
poterunt, qui ex Gentibus efficimur Christiani: Hebraeorum vero
testimonia nobis, etiamsi sint vera, ante fidem inutilia sunt, post
fidem supervacua; quia ante quidem eis credere non poteramus, nunc
vero ex superfluo credimus.
|
|