|
Magis verendum erat, ne tanta rerum evidentia circumfusus, fortasse
diceret, posteaquam ista per mundum fieri coeperunt, Christianos has
Litteras composuisse, ut ante divinitus praedicta putarentur, ne
quasi temere humanitus facta contemnerentur. Hoc verendum erat, nisi
esset late sparsus lateque notus populus Judaeorum: Cain ille signo
accepto, ne ab aliquo interficiatur (Gen. IV, 15), et ille
Cham servus fratrum suorum (Id. IX, 25) portando Libros,
quibus illi erudiantur, ipse oneretur . Per eorum quippe codices
probamus, non a nobis tanquam de rerum eventu commonitis ista esse
conscripta, sed olim in illo regno praedicta atque servata, nunc autem
manifestata et impleta: in quibus et ea quae ibi minus perspicua sunt,
quia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in
quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11), jam nunc
illustrata solvuntur; et quae umbris futurarum adhuc rerum
opacabantur, jam factarum luce manifestantur.
|
|