|
Forte etiam hinc se diceret permoveri, quod ipsi, in quorum Libris
haec inveniuntur esse praenuntiata, quae nunc cernuntur impleta, non
nobiscum tenent ejusdem Evangelii societatem. Cum vero doceretur
etiam hoc ab eisdem Prophetis esse praedictum, quantum moveretur ad
fidem; quis tam demens est, ut non videat? quis tam impudens ut se
videre dissimulet? Quis enim dubitet hoc de Judaeis fuisse
prophetatum, cum Isaias dicat, Agnovit bos possessorem suum, et
asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus
meus me non intellexit (Isai. I, 3); aut illud quod Apostolus
commemorat, Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et
contradicentem (Rom. X, 21; Isai. LXV, 2); et maxime
illud, Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non
videant, et aures ut non audiant et non intelligant (Rom. XI,
8; Isai. VI, 10); et multa hujusmodi? Quod si diceret,
Quid ergo peccaverunt Judaei, si Deus illos excaecavit ne
agnoscerent Christum? quantum possemus, imbuendo rudi homini
ostenderemus ex aliis occultis peccatis Deo cognitis, venire justam
poenam hujus caecitatis: quod non solum dixisse Apostolum de
quibusdam, Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis
eorum, vel in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom.
I, 24, 28), volentem ostendere quaedam peccata manifesta, ex
poena venire quorumdam occultorum; sed nec ipsos hoc tacuisse
Prophetas demonstraremus. Nam ne pergam longius, idem Jeremias eo
ipso loco, ubi ait, Et homo est, et quis agnoscet eum? ne quasi hoc
ipso excusati essent Judaei, quia non cognoverunt, Si enim
cognovissent, sicut Apostolus dicit, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent (I Cor. II, 8); sequitur, et ostendit occulti
eorum meriti fuisse ut non cognoscerent. Ait enim: Ego Dominus,
interrogans corda, et probans renes, ut dem unicuique secundum vias
ejus, et secundum fructum studiorum ejus.
|
|