|
Porro si hoc gentilis ille moveretur, cur etiam ipsi qui appellantur
Christiani, in multas haereses variasque discedunt: neque hoc a
Prophetis Hebraeis praetermissum esse doceremus. Tanquam enim esset
consequens, ut Judaeis in sua caecitate demonstratis, hoc illi
veniret in mentem, quod etiam multi sub nomine Christiano ab ipsa
Christiana societate deviarent, ipse Jeremias, velut catechizandi
ordinem nobis insinuans, continuo subjecit: Clamavit perdix,
congregavit quae non peperit, faciens divitias suas non cum judicio.
Perdix enim nimis contentiosum animal, notum est quanta aviditate
ipsius contentionis currat in laqueum. Non enim disputare amant
haeretici, sed quoquo modo superare impudentissima pervicacia, ut
congregent, sicut hic dixit, quae non pepererunt. Christianos enim,
quos maxime Christi nomine seducunt, jam per ipsius Christi
Evangelium natos inveniunt, et faciunt illos divitias suas: non sane
cum judicio, sed cum temeritate inconsiderata. Non enim intelligunt
ibi esse veram salubrem, et quodam modo germanam atque radicalem
christianam societatem, unde istos separaverunt, quos ad suas divitias
congregarunt. Et quia de talibus dicit Apostolus, Sicut enim
Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt
veritati; homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non
proficient, dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et
illorum fuit (II Tim. III, 8, 9): sequitur et hic
Propheta, et dicit de perdice, qui congregavit quae non peperit, In
dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit
insipiens: id est, qui primo tanquam per pollicitationem et
ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id
est, apparebit insipiens. Eis quippe quibus primo sapiens erat, tunc
erit insipiens, cum apparebit, quia dementia ejus nota erit omnibus.
|
|