|
Et tanquam ille quem et catechizamus, quaereret et diceret, Quo ergo
signo manifesto adhuc parvulus, et nondum valens liquidam discernere a
tot erroribus veritatem; quo manifesto indicio tenebo Ecclesiam
Christi, in quem jam credere tanta rerum antea praedictarum
manifestatione compellor? sequitur idem propheta, et tanquam motus
animi ejus ordinatissime excipiens, docet eum Ecclesiam Christi ipsam
esse praedictam, quae omnibus eminet et apparet. Ipsa enim est sedes
gloriae, de qua dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est,
quod estis vos (I Cor. III, 17). Unde iste dicit: Sedes
autem gloriae exaltata est, sanctificatio nostra (Jerem. XVII,
10-12). Propter hos enim motus parvulorum, qui possunt seduci
ab hominibus, manifestationem claritatis Ecclesiae Dominus quoque
praevidens, ait, Non potest civitas abscondi supra montem constituta
(Matth. V, 14): quia utique sedes gloriae exaltata est,
sanctificatio nostra, ut non audiantur illi qui ad religionum scissuras
traducunt, dicentes, Ecce hic est Christus, ecce illic. Partes
enim ostendunt, dicentes, Ecce hic, ecce illic. Cum illa civitas
super montem sit; quem montem, nisi eum qui secundum prophetiam
Danielis ex parvo lapide crevit, et factus est mons magnus, ita ut
impleret universam terram (Dan. II, 34, 35)? Nec illi
audiantur, qui sub nomine quasi secretae et apocryphae veritatis et
hominum paucitatis dicunt, Ecce in cubiculis, ecce in deserto
(Matth. XXIV, 23, 26): quia non potest abscondi civitas
super montem constituta, quia sedes gloriae exaltata est,
sanctificatio nostra.
|
|