|
Cum ergo gentilis iste his atque hujusmodi aliis testimoniis
Prophetarum de persecutione regum et populorum, de fide regum et
populorum, de abolitione idolorum, de caecitate Judaeorum, de
probatione codicum ab ipsis custoditorum, de amentia haereticorum, de
excellentia sanctae Ecclesiae verorum et germanorum Christianorum,
ante praedicta et nunc impleta conspiceret; quid inveniret fide
dignius, quam illos Prophetas, quibus de divinitate Christi eligeret
credere? Etenim si antequam ista fierent, ingererem gentili
Prophetas Hebraeos, quibus ea futura crederet, quae facta nondum
videret, merito fortasse diceret: Quid mihi est cum istis
Prophetis, quos unde veraces probem, non mihi ostenditur? Cum vero
tam magna et tam multa quae praedixerunt, jam ad effectum
manifestationemque perducta sint; plane ille, si perversus esse
nollet, nec ista ullo modo contemneret, quae tanto ante, et tanto
apparatu, praevidenda et praenuntianda commendari meruerunt, nec illos
a quibus praevideri et praenuntiari potuerunt. Nullis enim prudentius
credimus, vel de praeteritis quae olim facta sunt, vel de futuris quae
nondum facta sunt, quam eis qui nobis fidem verborum suorum tam multis
tamque magnis, quae ab eis praedicta jam facta sunt, probaverunt.
|
|