|
Sibylla porro, vel Sibyllae, et Orpheus, et nescio quis Hermes,
et si qui alii vates vel theologi, vel sapientes, vel philosophi
Gentium de Filio Dei, aut de Patre Deo vera praedixisse seu
dixisse perhibentur, valet quidem aliquid ad Paganorum vanitatem
revincendam, non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam; cum illum
Deum nos colere ostendimus, de quo nec illi tacere potuerunt, qui
suos congentiles populos idola et daemonia colenda partim docere ausi
sunt, partim prohibere ausi non sunt. At illi sancti auctores nostri
eum populum, eam rempublicam, tale regnum, imperante et adjuvante
Deo, propagaverunt atque rexerunt, ubi sacrilegium esset, quod istis
religio fuit. Itaque si qui illic in cultum simulacrorum et daemonum
laberentur, aut poena plectebantur, ipsis suae reipublicae legibus,
aut liberrimo tonitru coercebantur propheticis vocibus. Unus enim ab
eisdem colebatur Deus, qui fecit coelum et terram, prophetico sane
ritu, hoc est, significativo futurorum; qui ritus aboleretur, cum
illa venissent quae per eum significabantur esse ventura: quandoquidem
ipsum regnum magnus quidam propheta fuit, ubi rex, et sacerdos mystica
significatione ungebantur (Deut. XVIII, 15; Psal. II,
6; Psal. CIX, 4; I Reg. X, 1, et Exod. XXIX);
quod non ante, ipsis quoque Judaeis ignorantibus, ac per hoc invitis
ablatum est, nisi cum venisset ille gratia spirituali unctus Deus prae
participibus suis, ille sanctus sanctorum (Dan. IX, 24, et
Psal. XLIV, 8), idem verus rex consulendo nobis, et idem
verus sacerdos se ipsum offerendo pro nobis. Quamobrem quantum distat
de Christi adventu inter praedicationem Angelorum et confessionem
daemoniorum, tantum inter auctoritatem Prophetarum et curiositatem
sacrilegorum.
|
|