|
His et talibus, quae nunc breviter tangimus, tunc forte pro
necessitate depellendi veternosi erroris aliquanto latius disputatis,
et robore uberioris probationis assertis, ille gentilis quem nobis
catechizandum Faustus proposuit, si salutem suam peccatis suis
praeponeret, profecto moveretur ad fidem: qua imbutus et in Ecclesiae
catholicae gremio fovendus collocatus, consequenter etiam moneretur
quos mores tenere deberet. Neque perturbaretur eorum multitudine, in
quibus ea non inveniret quae observare juberetur: quamvis cum eo
corporaliter congregarentur in Ecclesiam, et eadem Sacramenta
perciperent. Sciret cum paucis haereditatem Dei, cum multis autem
signacula ejus participanda: cum paucis communicare sanctitatem vitae,
et donum charitatis diffusae in cordibus nostris per Spiritum sanctum
qui datus est nobis (Rom. V, 5), ad quem fontem interiorem
nullus alienus accedit; cum multis autem sanctitatem Sacramenti, quod
qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I
Cor. XI, 29), qui autem manducare contemnit, non habebit in se
vitam (Joan. VI, 54), et ideo non perveniet ad vitam
aeternam. Eosdemque paucos, in comparatione multitudinis malorum,
paucos dici; esse autem per se ipsos consideratos in magno numero,
diffusos toto orbe terrarum, crescentes inter zizania, et cum palea
usque ad diem messis et ventilationis (Matth. XIII, 25,
26, et III, 12). Hoc in Evangelio dictum est, hoc a
Prophetis ante praedictum. Ante enim praedictum est, Sicut lilium
in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II,
2). Ante praedictum est, Inhabitavi in tabernaculis Cedar; cum
his qui oderant pacem, eram pacificus (Psal. CXIX, 5, 7).
Ante praedictum est, Signa in fronte eos qui gemunt et moerent ob
iniquitates populi mei, quae fiunt in medio eorum (Ezech. IX,
1). Itaque iste gentilis, quem tali alloquio firmaremus, jam
factus civis sanctorum et domesticus Dei, nec jam alienus ab Israel
(Ephes. II, 19, 12), sed verus Israelita, in quo dolus
non esset (Joan. I, 47), disceret etiam ista verba ex corde
simplici dicere, quae subsequenter contexit idem ipse Jeremias:
Patientia Israel, Domine; universi qui te derelinquunt,
terreantur. Cum enim de perdice dixisset, qui clamat et congregat
quae non peperit, commendavit excellentiam civitatis super montem
positae quae abscondi non potest, ut ab Ecclesia catholica hominem
haeretici non separent , dicens, Sedes autem gloriae exaltata est,
sanctificatio nostra. Deinde quasi veniret in mentem, Quid ergo
facimus de tam multis malis, qui tanto amplius ubique permixti sunt,
quanto excellentior est Christi gloria in unitate omnium gentium?
subjecit statim, Patientia Israel, Domine. Patienter enim
ferendum est quod ait, Sinite utraque crescere usque ad messem
(Matth. XIII, 30): ne impatientia tolerandi malos,
relinquantur boni, qui proprie sunt corpus Christi; et ideo cum ipsi
relinquuntur, ille relinquitur. Unde subjecit atque addidit,
Universi qui te derelinquunt, terreantur: confundantur qui
recesserunt in terram. Terra est enim homo de se praesumens, atque
alios ut de ipso praesumatur inducens: et ideo sequitur, Evertentur,
quoniam dereliquerunt fontem vitae Dominum. Quid enim aliud clamat
perdix, nisi apud se esse et a se dari fontem vitae, ad quem
congregati recedant a Christo, Christi promissione decepti, cujus
nomine jam tenebantur imbuti? Non enim quos peperit, congregat: sed
ut congreget quos non peperit, dicit, Salus quam Christus promisit,
apud me est; ego dabo. Sed vide quid iste dicat, Sana me,
Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero. Unde Apostolus
dicit, Nemo glorietur in homine (I Cor. III, 21): et iste
subjungit, Quoniam gloriatio mea tu es (Jerem. XVII, 13,
14). His modis nos instruimus hominem ex apostolica propheticaque
doctrina, ut aedificetur super fundamenta Apostolorum et Prophetarum
(Ephes. II, 20).
|
|