|
Faustus autem quomodo persuaderet divinitatem Christi, homini
gentili, quem constituit dicentem, Nec Prophetis credo de Christo;
nec Christo de Prophetis? An Christo crederet de se ipso dicenti,
cui non crederet de aliis testificanti? Vere ridiculum est hoc
putare. Quem semel enim dignum fide non duceret, aut omnino nihil ei
crederet, aut potius pro aliis quam pro se ipso testificanti crederet.
Hic forte Faustus irrisus, Sibyllas homini legeret, et Orpheum,
et caeteros hujusmodi, si quos alios Gentilium reperiret de Christo
aliquid praenuntiasse? Sed non faceret: eos quippe sibi incognitos
fassus est, dicens, Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de
Christo praesagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut
Orphei aliorumque in Gentilitate vatum. Horum ergo iste litteras
nesciens, quandoquidem per famam putat esse aliquos tales, non eas
utique legeret illi dicenti, Nec Prophetis credo, nec Christo.
Quid igitur faceret? An proferret Manichaeum, et ex illo
commendaret Christum? Nunquam hoc fecerunt: sed potius de Christo,
cujus jam nomen ubique dulciter clarum est, Manichaeum semper
commendare conati sunt, ut hoc melle scilicet venenati sui poculi labra
perungerent. Cum enim Christus promiserit suis, missurum se
Paracletum, id est, consolatorem vel advocatum, Spiritum veritatis
(Joan. XIV, 16); per hanc promissionis occasionem, hunc
Paracletum dicentes esse Manichaeum, vel in Manichaeo, subrepunt in
hominum mentes ignorantes ille a Christo promissus quando sit missus.
Qui autem legerunt canonicum librum, qui Actus Apostolorum
inscribitur, vident illam Christi promissionem illic rursus
commemoratam, et illic manifestissime impletam (Act. I, 8, et
II, 1-4). Sed modo quaerimus, unde illi gentili fidem faceret
de Christo? Puto enim neminem esse tam caecum, qui velit dicere,
Manichaeo credo: cum dicat, Christo non credo. Deinde si non
ridens, saltem stomachans diceret, Itane Persicis libris me jubes
credere, qui Hebraeis me dixisti non credere? Quomodo ergo capturus
es, haeretice, istum hominem, nisi jam nomini Christi aliquo modo
subditum inveneris; ut quia ille jam Christo credendum esse non
dubitat, tanquam melius praedicanti Christum Manichaeo deceptus
acquiescat? Ecce est ille perdix congregans quae non peperit. Itane
eum nondum derelinquitis, vos quos congregat, et nondum vobis apparet
insipiens, qui dicit Hebraeorum testimonia nobis , etiam si vera
sint, ante fidem inutilia esse, post fidem supervacua.
|
|