|
Abjiciant ergo qui crediderunt, omnes libros per quos factum est ut
crederent. Nam si hoc verum est, cur vel ipsum Evangelium Christi a
fidelibus legatur, non video. Ante fidem quippe inutile est, quia
ille gentilis, quem ridentem ridendus, vel potius flendus Faustus
inducit, non credit Christo. Post fidem autem supervacuum, si etiam
veris de Christo praeconiis jam superfluo creditur, cum in eum
creditum fuerit. Hic forte dicetis: Sed Evangelium debet legere jam
fidelis, ne obliviscatur quod credidit. Sic ergo, insani, etiam
Prophetarum vera testimonia, ne obliviscatur quare crediderit: quod
si oblitus fuerit, firmum apud eum non poterit esse quod credidit.
Aut projicite jam libros Manichaei, quibus testibus credidistis lucem
pugnasse cum tenebris, quae lux ipse Deus erat; et ut posset ligare
lux tenebras, prius esse lucem a tenebris devoratam, et ligatam, et
inquinatam, et dilaniatam: quam vos manducando recreatis, et
solvitis, et purgatis, et sanatis, ut vobis merces retribuatur, ne
cum illa quae liberari non potuerit, in globo aeterno damnemini. Hanc
fabellam quotidie et moribus et vocibus cantatis: cur adhuc in ea
quaeritis testimonia librorum, ut in rebus superfluis et conficiendis
codicibus vestris aliena substantia consumatur, et Dei vestri ligata
teneatur ? Incendite omnes illas membranas, elegantesque tecturas
decoris pellibus exquisitas , ut nec res superflua vos oneret, et
Deus vester inde solvatur, qui tanquam poena servili etiam in codice
ligatus tenetur. Nam si possetis libros vestros vel elixatos
comedere, quantum membris Dei vestri beneficium praestaretis? An et
si fieri posset, carnis immunditia prohiberet paginas ab epulis
vestris? Imputet ergo sibi encausti munditia, quae corio inhaesit
agnino. Sed et hoc vos fecistis, qui tanquam primo bello vestro, id
quod mundum erat in calamo, immunditiae membranarum scribendo
affixistis: nisi quod colores contrario testimonio vos arguunt. Vos
enim potius ad lucem candidarum paginarum, cum tenebris atramenti
venistis. Nobis debetis irasci talia dicentibus, an vobis talia
credentibus, ut, velitis, nolitis, ista consequantur? Nos autem et
ad commemorationem fidei nostrae, et ad consolationem spei nostrae, et
ad exhortationem charitatis nostrae, Libros propheticos et apostolicos
legimus alterutris vocibus sibimet concinentes; et ea concinentia,
tanquam coelesti tuba, et a torpore mortalis vitae nos excitantes, et
ad palmam supernae vocationis extendentes. De Libris enim propheticis
quiddam cum commemorasset Apostolus, sicut scriptum est, Opprobria
exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 10);
continuo subjungit utilitatem divinae lectionis: Quaecumque enim ante
scripta sunt, inquit, ut nos doceremur, scripta sunt; ut per
patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum
(Rom. XV, 4). Sed contradicit Faustus Fiat ergo illi quod
dicit Paulus: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod
accepistis, anathema sit (Galat. I, 9).
|
|