|
AUGUSTINUS respondit: Prosit hoc nobis loco ad brevitatem
respondendi superior tam prolixa responsio. Puto enim jam qui illam
legerit, ridet istum talia delirantem, et adhuc dicentem, Christum
Filium Dei Hebraeos non praenuntiasse Prophetas: in qua sola gente
nomen ipsum quod dicitur Christus, et in rege, et in sacerdote
sacratissimum fuit (Exod. XXIX; I Reg. X, 1, et Exod.
XIX); nec inde sublatum, antequam ipse venisset, qui in illis
figurabatur (Dan. IX, 24). Respondeant autem ipsi, Christi
nomen unde didicerint. Si a Manichaeo, quaero ipsi Manichaeo
quomodo crediderint, ut alios taceam, homines Afri homini Persae:
cum Faustus reprehendat Romanos, et Graecos, vel alias Gentes, si
Hebraeis Prophetis tanquam alienigenis de Christo crediderint;
dicatque illis accommodatiora esse vaticinia Sybillae et Orphei, vel
si qua forte alia sunt vatum Gentilium, ut credatur in Christum: nec
attendat in nullis Ecclesiis illa recitari, cum Hebraei Prophetae in
omnibus gentibus clareant, atque ad Christianam salutem tanta fidelium
examina adducant. Dicere autem non esse aptam Gentibus Hebraeam
prophetiam, ut credant in Christum, cum videat omnes gentes per
Hebraeam prophetiam credere in Christum, ridicula insania est.
|
|