|
Displicet vobis talis Christus, qualis per Hebraeos praenuntiatus
est: et tamen omnes populi Gentium, apud quos Hebraeam prophetiam
nullum pondus auctoritatis habere arbitramini, in talem Christum
credunt, qualis per Hebraeos praenuntiatus est; accipiendo scilicet
Evangelium, quod Deus ante promiserat, sicut Apostolus commemorat,
per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus
est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 2, 3). Unde
propheta Isaias dixit, Erit radix Jesse, qui exsurget regnare in
gentibus: in eum gentes sperabunt (Isai. XI, 10); et, Ecce
Virgo concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel
(Id. VII, 14), quod interpretatur, Nobiscum Deus
(Matth. 1, 23): nec putent isti, hominem tantummodo Christum
ab Hebraeis Prophetis praenuntiatum; hoc enim videtur tetigisse
Faustus, cum ait Christum quidem nostrum Filium Dei; quasi
Hebraei Christum suum non Filium Dei dicerent. Ecce nos ostendimus
Deum Christum virginis Filium ex Hebraea prophetia. Nam utique et
Judaei carnales, ne hoc solum putarent esse Christum, quod propter
nos factus est homo ex semine David, admonet eos ipse Dominus ex
prophetia ejusdem David, quaerens ab eis quid eis videretur de
Christo, cujus eum dicerent esse Filium. Qui cum respondissent,
David; ne hoc solum, ut dixi, putaretur, et non respicerent ad
Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus, Et quomodo,
inquit, ipse David in spiritu dicit eum Dominum, dicens: Dixit
Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos
tuos scabellum pedum tuorum (Matth. XXII, 42-44)? Ecce,
inquam, nos ostendimus ex Hebraea prophetia Christum Deum: vos
ostendite aliquam prophetiam vestram, unde nomen Christi didiceritis.
|
|