|
Manichaeus enim vester non fuit propheta venturi Christi: apostolum
quippe ejus se dicit, impudentissima quidem fallacia; nam constat non
solum post Tertullianum, verum etiam post Cyprianum hanc haeresim
exortam. Omnes tamen ejus epistolae ita exordiuntur Manichaeus
apostolus Jesu Christi. Huic vos de Christo quare credidistis?
Quemnam testem vobis sui apostolatus adduxit? nomenque ipsum
Christi, quod non scimus nisi in regno Judaeorum in sacerdotibus et
regibus institutum, ut non solum ille aut ille homo, sed universa ipsa
gens totumque regnum propheta fieret Christi christianique regni, cur
iste invasit, cur usurpavit, qui Prophetis Hebraeis vos vetat
credere, ut vos falsi Christi fallaces discipulos falsus et fallax
apostolus faciat? Postremo, ne diceretur ei, Mentiris, protulerit
vobis aliquos et prophetas, secundum assertionem suam Christum
praenuntiantes: quid facietis ei, qualem Faustus catechizandum sub
exemplo proposuit, qui neque ipsis neque illi credere voluerit? An
Apostolos nostros pro se testes vocabit? Non, opinor, homines
producet, sed Libros aperiet: quos non pro se, sed contra se apertos
reperiet. Ibi enim Christum natum ex Maria virgine, ibi Filium
Dei factum ex semine David secundum carnem legimus et docemus (Id.
I, 22-25; Luc. II, 7, et Rom. I, 3). Quod si eos
infalsatos dixerit, ipse testium suorum fidem oppugnabit: si autem
alios, quos dicat Apostolorum nostrorum, codices protulerit, quomodo
eis ipse auctoritatem dabit, quam per Ecclesias Christi ab ipsis
Apostolis constitutas non accepit, ut inde ad posteros firmata
commendatione transcurreret? Quomodo ille, cui non credo, profert
mihi Scripturas quibus de illo credam; et eis ipse conatur dare
auctoritatem, cum ego ipsi non credam?
|
|