|
Si autem famae de Christo credidistis; hoc enim et Faustus magnis
angustiis coarctatus, transeunter attigit, ne scilicet aut eos libros
proferre cogeretur, quorum auctoritas nulla est, aut ad eos
ligaretur, quorum auctoritas ei contraria est: ergo si de Christo
famae credidistis, videte utrum fama idonea testis sit, diligenter
considerate quo vos praecipitetis. Mala enim multa de vobis fama
disseminat, cui credi non vultis. Quae igitur ratio est, hanc de
Christo velle veracem, quam de vobis vultis esse mendacem? Quid quod
etiam famae Christi contradicitis? Ea quippe clarior, ea
praepollentior, aures et mentes et linguas omnium gentium tenet, quae
Christo ex semine David secundum Scripturas Hebraeas disseminato,
implet, quod ibi scriptum est, promissum Abrahae, et Isaac, et
Jacob, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. 22, 18,
XXVI, 4, et XXVIII, 14). Quid ergo respondetis,
cuinam de Christo credideritis, quibus testes alienigenae non
placent? Nostrorum porro Librorum auctoritas, tot gentium
consensione, per successiones Apostolorum, episcoporum,
conciliorumque roborata, vobis adversa est: vestrorum autem nulla
est, quia et a tam paucis profertur, et ab iis qui Deum et Christum
mendacem colunt. Unde contra eorum mendacem doctrinam fit, nisi et
ipsi tanquam imitatores Dei et Christi sui mendaces habeantur. Fama
vero etiam ipsa consulta, et vos pessimos jactat, et Christum ex
semine David contra vos praedicare non cessat. Vocem Patris de coelo
non audistis (Matth. III, 17, et XVII, 5), opera
Christi quibus de seipso testificabatur, non vidistis: codices in
quibus haec scripta sunt, ut specie christiana fallatis, velut
accipitis; ne tamen contra vos legantur, infalsatos dicitis.
Profertis inde Christum dicentem, Si mihi non creditis, operibus
credite (Joan. X, 38); et, Ego sum qui testimonium perhibeo
de me, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (Id.
VIII, 18): et non vultis contra vos inde proferri, Scrutamini
Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere; ipsae
testimonium perhibent de me; et, Si crederetis Moysi, crederetis et
mihi; de me enim ille scripsit; et, Habent ibi Moysen et
Prophetas, audiant eos (Id. V, 39, 46); et, Si Moysen
et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent
ei (Luc. XVI, 29, 31)! Unde huc existis? unde
confiditis? Scripturas tanta auctoritate firmatas commendatasque
respuitis, miracula non facitis: quae si faceretis, etiam ipsa in
vobis caveremus, praestruente nos Domino et dicente, Exsurgent multi
pseudochristi et pseudoprophetae, et facient signa et prodigia multa,
ut fallant, si fieri potest, etiam electos: ecce praedixi vobis
(Matth. XXIV, 24, 25). Usque adeo nihil credi voluit
adversus confirmatam Scripturarum auctoritatem, quae fidem suam rebus
ipsis probat, quae per temporum successiones haec impleri et effici
ostendit, quae tanto antequam fierent, praenuntiavit.
|
|