|
Restat ut rationem vos exhibere dicatis, tam certam et invictam, ut
per seipsam declarata veritate, nullam testis auctoritatem, nullam
miraculi veritatem requirat. Quid dicitis? quid profertis? quam
rationem, quam veritatem? Fabula illa est longa et vana, puerile
ludibrium, et muliebre jocamentum , et aniculare deliramentum,
continens initium truncum, et medium putridum, et finem ruinosum.
Cum enim vobis ex ejus initio dictum fuerit, Immortali, invisibili,
incorruptibili Deo, quid factura erat gens tenebrarum, si cum ea
pugnare noluisset ? et de medio ejus, Quomodo est incorruptibilis et
incontaminabilis Deus, cujus membra in pomis et oleribus manducando et
digerendo conteritis ut purgetis? et de fine ejus, Quid fecit anima
misera, ut in globo tenebrarum perpetuo vinculo puniatur, quae non suo
vitio, sed alieno maculata, Deo suo deficiente mundari non potuit,
quo mittente polluta est? haesitantibus vobis, et quid respondeatis
non invenientibus, conspuuntur tam multi et tam grandes et tam pretiosi
codices vestri; et multum dolentur labores antiquariorum, et saccelli
miserorum, et panis deceptorum. Si ergo nec Scripturarum
auctoritatis antiquitas, nec miraculorum potestas, nec morum sanitas,
nec rationis veritas, vos asserit; abite confusi, et redite
confessi, ipsum esse Christum omnium in se credentium Salvatorem:
cujus nomen et cujus Ecclesiam ita exhibent praesentia tempora, sicut
praeterita nuntiarunt; non per quemlibet de cavernosis latebris
procedentem, sed quadam gente, et quodam regno ad hoc propagato et
instituto, ut ibi de illo cuncta figuris praenotarentur, quae nunc
expressa rebus agnoscerentur, et ibi per Prophetas praedicta
scriberentur, quae nunc per Apostolos praedicata praesentarentur ?
|
|