|
Proinde constituite vobis aliquem catechizandum gentilem, in quo
Faustus defecisse nos risit: ubi non ridendus, sed plangendus ipse
defecit. Si enim dixerimus homini gentili, crede Christo, quia
Deus est; et responderit, Unde credo? prolataque auctoritate
Prophetarum, eis se non credere dixerit, quod illi Hebraei sint,
ipse paganus; ostendimus fidem Prophetarum ex iis quae ventura
cecinerunt et venisse cernuntur. Credo enim quod eum non lateret,
quantas a regibus hujus saeculi persecutiones prius pertulerit
christiana religio: aut si lateret, per ipsam historiam gentium et
imperiales leges litteris memoriaeque mandatas, ei facile probaretur:
quod cum tanto ante praedictum ex propheta cognosceret dicente, Utquid
fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges
terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et
adversum Christum ejus: quod non de ipso David fuisse dictum, in
eodem ipso psalmo facile apparet. Ibi enim dicitur etiam illud, quod
homines quamlibet pertinacissimos ipsa rerum manifestatione confundit,
Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula
a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam
terminos terrae (Psal. II, 1, 2, 7, 8): quod genti
Judaeorum in qua regnavit David, non esse concessum; Christi autem
nomine longe lateque omnes gentes occupante, nemo dubitat esse
completum. Credo moveretur, cum hinc et alia multa ex prophetis
audiret, quae nunc persequi longum est. Videret etiam ipsos reges
terrae Christi imperio jam salubriter subjugatos, omnesque gentes
eidem servientes: et legeretur ei de Psalmo tanto ante praedictum,
Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Psal.
LXXI, 11): totumque psalmum ipsum, qui figurate tanquam in
Salomonem dicitur, si legere vellet, inveniret Christum vere regem
pacificum; hoc enim Salomonis nomen interpretatur: in quo cognosceret
completa omnia quae ibi dicuntur, longe remotissima ab illo homine
Salomone rege Israel. Illum itidem psalmum, ubi Deus unctus a Deo
dicitur, et utique Christus ipsa unctione declaratur; idemque
Christus Deus apertissime ostenditur, cum Deus unctus insinuatur
(Psal. XLIV, 8): si considerare vellet quae ibi de Christo,
quae de ipsa Ecclesia dicta sunt, quae ibi quidem praedicta legeret,
in orbe autem terrarum impleta conspiceret; videret quoque ipsa
simulacra gentium per Christi nomen sic perire de orbe terrarum, idque
ipsum a Prophetis praedictum esse disceret: audiret Jeremiam
dicentem, Sic dicetis illis: Dii qui coelum et terram non fecerunt,
pereant a terra, et de sub coelo (Jerem. X, 11). Item alio
loco cum eumdem prophetam dicentem audiret, Domine, fortitudo mea,
et adjutorium meum, et refugium meum in die malorum: ad te gentes
venient ab extremo terrae, et dicent, Quam falsa possederunt patres
nostri simulacra, et non est in eis utilitas! si faciet homo deos et
ipsi non sunt dii. Propterea ecce ego ostendam illis in tempore illo;
manum meam ostendam illis, et virtutem meam, et scient quoniam ego
Dominus (Id. XVI, 19-21), Haec audiens de Scriptura
prophetica, et cernens in universa terra, quid dicam quemadmodum
moveretur ad fidem, quando et hoc rebus ipsis probamus, cum per
prophetiam ante tempora conscriptam, et his temporibus impletam, corda
fidelium sic firmari cognoscimus?
|
|