|
Jam vero ne hominem, sicut magni quidam homines fuerunt, Christum
putaret, idem propheta hoc illi de cogitatione excuteret. Ibi enim
sequitur et dicit: Maledictus homo qui spem habet in homine, et
firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor ejus: et erit
sicut tamarix quae in deserto est; non videbit cum venient bona, et
habitabit inter iniquos in terra deserta, in terra salsa quae non
inhabitabitur: et, Benedictus homo qui confidit in Domino, et erit
Dominus spes ejus: eritque tanquam lignum fructiferum secus aquam, et
in humore mittet radices suas; non timebit cum venerit aestus, et
erunt in eo propagines nemorosae; in anno siccitatis non timebit, et
non deficiet faciendo fructum. Hic certe cum maledictum diceret eum
qui spem ponit in homine, eamque maledictionem propheticis
similitudinibus explicaret; et benedictum qui in Domino confideret,
eamque benedictionem congruis itidem similitudinibus texeret;
turbaretur fortasse ille, quomodo ei, ne spem suam in hominem
poneret, Deum Christum annuntiaremus, et rursum eum non ex propria
natura, sed ex nostra mortalitate suscepta hominem diceremus. Sic
enim quidam Deum credendo Christum, et hominem negando erraverunt:
et rursus quidam hominem putando, et Deum negando, aut
contempserunt, aut in homine spem suam ponentes, in illud maledictum
inciderunt. Hic ergo iste gentilis si turbaretur, diceret contra
fidem nostram istum prophetam locutum fuisse: quia nos secundum
apostolicam doctrinam non tantummodo Deum Christum diceremus, ut in
eo spes securissime ponatur, sed etiam Mediatorem Dei et hominum
hominem Jesum (I Tim. II, 5); istum autem Deum tantum
dixisse, de natura vero humana nullam fecisse mentionem: ibidem
ejusdem prophetae vocem audiret se admonentis et corrigentis, Grave
cor per omnia, et homo est, et quis agnoscet eum (Jerem. XVII,
5-9)? Ideo quippe homo, ut graves corde per formam servi ex fide
sanarentur, et eum agnoscerent Deum, qui propter eos factus est
homo, ne in homine spes eorum esset, sed in homine Deo. Et tamen,
grave cor per omnia, et homo est: formam servi accipiens. Et quis
agnoscit eum? qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est
esse aequalis Deo (Philipp. II, 7, 6). Et homo est: quia
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et quis agnoscet
eum? quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum (Joan. I, 14, 1). Et vere grave cor per
omnia: nam et in discipulis ejus ipsum grave cor fuit, cum eis
dicebat, Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Quid
est enim, Tanto tempore vobiscum sum, nisi quod hic dicitur, Et
homo est? Quid est autem illud, Et non cognovistis me? nisi quod
hic dicitur, Et quis agnoscet eum? Quem, nisi eum qui dicit, Qui
me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 9)? Ut spes nostra non
sit in homine, propter illud per prophetam editum maledictum : sed sit
in homine Deo, id est, in Filio Dei Salvatore Jesu Christo,
Mediatore Dei et hominum; et quo Pater major est propter formam
servi, et qui Patri aequalis est propter formam Dei.
|
|