|
Dicit et Isaias: Humiliabitur et cadet contumelia hominum , et
exaltabitur Dominus solus in illa die: et manibus fabricata omnia
abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cavernis terrae,
a facie timoris Domini et a majestate virtutis ejus, cum surrexerit
confringere terram. Illa enim die projiciet homo abominationes aureas
et argenteas, quas fecerunt ut adorarent supervacanea et noxia
(Isai. II, 17-20). Et forte iste gentilis, quem
catechizamus, quem dixit Faustus cum risu dicturum, Non credo
Prophetis Hebraeis, aliqua manu fabricata idola abscondit in
spelunca, aut in scissura petrae, aut in caverna terrae, aut aliquem
amicum suum scit hoc fecisse, aut in civitate, vel in fundo suo scit
factum esse a facie timoris Domini, qui per reges terrae, secundum
eamdem prophetiam, jam sibi servientes seque adorantes, severissimis
legibus terram confringit, id est, terreni cordis frangit audaciam.
Quomodo ergo dicat, Non credo Prophetis Hebraeis, cum et in se
ipso completum forte cognoscat, quod olim praedictum est a Prophetis
Hebraeis.
|
|