|
FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis? Amoris
pietatisque causa, qua colimus Christum. Quis enim irreligiosus adeo
est, ut eum libenter aspiciat , qui suo maledixerit patri?
Quapropter et nos Moysen, quanquam humanorum nulli unquam
divinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc exsecramur, quod
Christum Filium Dei, qui nostrae salutis causa pependit in ligno,
diro devotationis convicio lacessivit: utrum volens, an casu, tu
videris. Neutro enim horum excusatus erit aut commendatus, ut debeat
accipi. Ait enim maledictum esse omnem qui pendet in ligno (Deut.
XXI, 23). Hunc ergo tu vis ut accipiam, huic ut credam: cum
si divinus fuit, constet eum scientem volentemque maledixisse
Christo; si vero nolens nesciensque maledixerit, constet eum non
fuisse divinum. Tu ergo elige utrumvis, aut Moysen prophetam non
fuisse, et imprudentia peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit,
nesciens blasphemaverit et Deum; aut fuisse quidem divinum, nec
futura haec ignoravisse, sed invidentem tamen nostrae saluti, quae
futura erat ex ligno, in ejus auctorem maledici oris sui venena
prompsisse. Et quis ergo credat hunc vidisse aut cognovisse Patrem,
qui sic laceraverit Filium: hunc adventum Filii potuisse praedicere,
qui ascensionis ejus ignoraverit exitum? Huc accedit, quod illud
etiam considero, quam late hoc sit sparsum convicium, quamque multa
comprehendat et violet: ut omnes etiam tangat justos et martyres,
quotquot similis passionis exitu defuncti sunt vita, ut Petrus, et
Andreas, ac reliqui ejusdem sortis. Quos nisi Moyses aut ut non
propheta, nescisset, aut ut malignus odisset, si fuit propheta, non
tam crudelis devotationis contumelia lacerasset. Neque enim vulgo
saltem eos maledictos dicit, id est, apud homines tantum, sed
maledictos Deo. Quod si ita est, unde jam benedictionis relinquetur
spes vel Christo, vel Apostolis, vel ipsis nobis, si nominis ejus
causa crucifigi contingat? Quam denique imprudens erat et vacans
inspiratione divina, ut cogitare nequiverit diversis ex causis homines
in ligno suspendi; alios quidem ob iniquum facinus, quosdam vero
justitiae causa, et propter Deum: idcircoque confuse omnes et sine
discretione ulla sub idem conjecit maledictum: cum esset dicendum, si
ei prudentia inesset ulla, non dicam divinatio, et si adeo crux
offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex omni genere
punitionum, maledictum esse sceleratum et impium omnem qui pependisset
in ligno; ut esset discretio aliqua inter justos et injustos: quanquam
ne sic quidem vera dixisset, cum latronem Christus de ligno secum
introduxerit in paradisum Patris sui (Luc, XXIII, 43).
Ubi est ergo, Maledictus omnis qui pendet in ligno? An Barabbas
latro ille insignis, qui non solum in ligno suspensus minime est, sed
etiam Judaeorum rogatu emissus e carcere (Matth. XXVII,
26), magis fuit benedictus, quam ille qui cum Christo de cruce
ascendit in coelum? Quid denique, quod etiam eum maledictum vocat,
qui solem adoraverit, aut lunam (Deut. XVII, 3)? Si ergo
sub gentili positus rege, solem adorare cogar, et cum restitero,
maledictum hoc metuens jubear crucifigi, in aliud ejus incurram
maledictum, quod adversus eum deprompsit qui pendet in ligno? An ipsi
quidem bonis omnibus maledicere consuetum est? Nos vero tanti
devotationes ejus aestimare debemus, quanti sunt stomachantium
vetularum. Sic enim et Dei omnes pueros ac virgines pari devotatione
prosequitur dicens, maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in
Israel (Id. XXV, 5-10). Quod aeque convicium
principaliter quidem Jesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex
Judaeis, nullam tamen inter eos servandae posteritatis causa sobolem
suscitavit. Deinde et discipulos ejus, quorum nonnullos quidem ab
uxoribus sejunxit, quos copulatos invenerat: quosdam vero et conjungi
vetuit, quos deprehendit intactos. Qua de re Moyseos impunitam hanc
linguam, maledictorum jaculis Christum lumen, sanctimoniam, divina
omnia petentem, jure nos cognoveris exsecratos. Ac ne forte multum
interesse putes inter suspensum et crucifixum; nam et hoc in praesidium
vobis defensionis soletis assumere; commentis hisce vestris Paulum
audias praescribentem, Christus nos redemit de maledicto Legis,
factus pro nobis maledictum: quia scriptum est, Maledictus omnis qui
pendet in ligno (Galat. III, 13).
|
|