|
Quod si istis displicet, aperte se fateantur idolorum vel daemoniorum
esse cultores: quod quidem ignoranter essent, eo ipso solo quod essent
haeretici. De talibus enim dixit Apostolus: Quia in novissimis
temporibus recedent quidam a fide, intendentes spiritibus
seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum (I
Tim. IV, 1, 2). Qui enim nisi daemones, quibus est amica
fallacia, istis persuaderent quod Christus fallaciter passus,
fallaciter mortuus sit, fallaciter cicatrices ostenderit; id est, non
vere passus, nec vere mortuus sit, nec illae verae fuerint ex veris
vulneribus cicatrices? Quae sunt evidentiores doctrinae
mendaciloquorum daemoniorum, quam istae quibus persuadetur Filium
Dei, id est ipsam veritatem, esse mendacem? Sed isti in doctrina
sua habent et apertam, non quidem daemoniorum, sed tamen creaturae
culturam, quam damnat Apostolus, dicens: Et coluerunt, et
servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25).
|
|