|
Proinde isti in phantasmatibus fabularum suarum idola et daemonia
nescientes colunt: in sole autem et luna noverunt se servire
creaturae; et quod putant se etiam Creatori servire, multum
falluntur: phantasmati enim suo serviunt, Creatori autem nullo modo
serviunt, quando ea negant Deum creasse, quae aperte Apostolus ad
Dei creaturam pertinere demonstrat, dicens, cum de cibis et carnibus
ageret, Omnis enim creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod
cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 4). Videte quid
sit sana doctrina, quam non ferentes vos ad fabulas convertistis.
Quomodo Apostolus et creaturam Dei laudat, et ei tamen cultum
religionis exhiberi vetat: sic et Moyses (qui vobis videtur nulli
divinorum pepercisse, non ob aliud suspicor, nisi quia solem et lunam
vetuit adorari [Deut. XVII, 3], ad quorum circuitum vos per
omnes angulos vertitis, ut eos adoretis) solem et lunam vera laude
laudavit, cum eos factos a Deo, et in coelesti ordine ad peragenda
sua opera collocatos, sicut est, ita narravit: Solem in potestatem
diei, lunam in potestatem noctis (Gen. I, 16, et Psal.
CXXXV, 8, 9). Falsis autem vestris laudibus sol et luna non
gaudent. Diabolus novit falsa laude gaudere, praevaricatrix
creatura. Potestates vero coelorum, quae peccato non lapsae sunt,
artificem suum in se laudari volunt: quarum illa vera laus est, qua
Creatori illarum non fit injuria. Fit autem cum dicitur quod partes
ejus sunt, aut membra ejus, aut aliquid substantiae ipsius. Ille
enim perfectus, et nullius indigens, et nusquam defluens, neque
discissus, neque per loca distentus, apud se totus incommutabilis,
sibique sufficiens, se ipso beatus, propter abundantiam bonitatis per
Verbum suum dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal.
CXLVIII, 5). Proinde si terrestria corpora, de quibus
loquebatur Apostolus cum cibum nullum immundum diceret, bona sunt,
quia omnis creatura Dei bona est; quanto magis coelestia, in quibus
excellunt sol et luna! cum ipse Apostolus dicat, Corpora coelestia
et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, alia
terrestrium (I Cor. XV, 40).
|
|