|
Non ergo conviciatur Moyses soli et lunae, cum eos vetat adorari;
sed eos laudat tanquam creaturam coelestem: Deum autem laudat tanquam
creatorem coelestium et terrestrium; nec vult offendi Deum, cum illi
pro illo adorantur, qui propter illum et ex illo laudantur.
At quam sibi Faustus argute reprehendere visus est, quod etiam
maledictum vocat Moyses, qui solem adoraverit ac lunam. Si ergo,
inquit, sub gentili positus rege, solem cogar adorare, et cum
restitero, maledictum hoc metuens, jubear crucifigi, in aliud ejus
incurram maledictum, quod adversus eum deprompsit, qui pendet in
ligno. Vos quidem nullus rex gentilis cogit adorare solem, quod nec
ipse sol cogeret, si in terra regnaret, quia nec nunc a vobis hoc vult
fieri: sed sicut Creator ipse impios blasphematores suos usque ad
judicium sustinet, sic et ipsa coelestia tolerant vanos adoratores suos
usque ad judicium Creatoris sui . Tamen mementote Christianum regem
non posse cogere ut sol adoretur. De gentili enim rege exemplum
Faustus proposuit, sciens profecto ad Gentiles pertinere quod
facitis, cum solem adoratis. Non est ergo hoc christianum: sed
ubique jam perdix nomen Christi ponit, ut congreget quae non peperit
(Jerem. XVII, 11). Videte tamen quam facile respondeat
veritas, et sana doctrina quam facile disrumpat hunc vestrae
quaestionis tanquam inevitabilem et bicipitem laqueum. Ecce faciamus
aliquem armatum regia potestate comminari homini christiano, ut si
solem adorare noluerit, suspendatur in ligno. Si declinavero,
inquis, maledictum, quod Lex prompsit in solis adoratorem, incidam
in illud quod eadem Lex prompsit in eum qui pependerit in ligno. Ita
vero turbaberis: sed tu, imo nec tu, qui et nullo cogente adoras
solem. At vero Christianus aedificatus super fundamentum Apostolorum
et Prophetarum (Ephes. II, 20), attendit singulas causas, et
singula maledicta: videt unum pertinere ad corpus mortale, quod ligno
suspenditur; alterum ad animum, quo sol adoratur. Etsi enim corpus
inclinatur in adorando, animus tamen aut colit quod adorat, aut
fingit; utrumque autem perniciosum est. Quapropter quoniam maledictum
in utroque mors meruit, sicut mors est corporis in ligno pendere, ita
mors animi est solem adorare. Eligendum est igitur maledictum in
corporis morte, quo maledicto et ipsum corpus in resurrectione
liberabitur: devitandum autem maledictum in animae morte, ne cum suo
corpore in aeterno igne damnetur. Hanc enim quaestionem nobis Dominus
solvit, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem
non possunt occidere: sed eum timete qui habet potestatem et animam et
corpus occidere in gehennam ignis (Matth. X, 28). Tanquam
diceret, Nolite timere maledictum corporalis mortis, quod
temporaliter solvitur: sed timete maledictum spiritualis mortis, per
quod anima in aeternum cum suo corpore cruciatur. Ecce non est
anicularis maledictio, sed prophetica praedictio, Maledictus omnis
qui pendet in ligno. Sic enim aufert Christus de maledicto
maledictum, quomodo de morte mortem, de peccato peccatum. Sic ergo
non blasphemavit Moyses dicendo, Maledictus omnis qui pendet in
ligno: quomodo non blasphemaverunt Apostoli dicendo, Mortuus est
(II Cor. V, 14, 15); et, Vetus homo noster confixus est
cruci cum illo (Rom. VI, 6); et, De peccato damnavit peccatum
(Id. VIII, 3); et, Eum qui non noverat peccatum, peccatum
pro nobis fecit (II Cor. V, 21); et multa hujusmodi. Vos
autem cum horretis maledictum Christum, fatemini vos horrere mortem
Christi. Ubi apparet vestra, non anicularis maledictio, sed
diabolica simulatio, qui mortem Christi corporis, animae vestrae
morte non creditis. Quam tamen mortem Christi non veram, sed
simulatam suadetis: quasi non audeatis per nomen christianum homines
fallere, nisi ipsum Christum magistrum fallaciae faciatis.
|
|