|
Quod autem invidus continentiae vel virginitati Fausto Moyses visus
est, quia dixit, Maledictus omnis qui non suscitaverit semen in
Israel (Deut. XXV, 7); legant Isaiam clamantem, Haec dicit
Dominus spadonibus omnibus: Qui observaverint praecepta mea, et
elegerint quae ego volo, et custodierint testamentum meum; dabo illis
in domo mea et in muro meo locum nominatum, meliorem filiorum et
filiarum: nomen aeternum dabo illis, et non deerit illis (Isai.
LVI, 4, 5). Aut si contrarium putant Isaiam Moysi, hic eis
placeat, si ille displicet; non est parum adversus istos. Nobis enim
sufficit scire unum Deum locutum et per Moysen et per Isaiam: et
maledictum esse omnem qui non suscitaverit semen in Israel, sive
tunc, cum populo secundum carnem propagando etiam carnalis prolis
operatio in conjugali castitate ad officium civicum pertinebat; sive
nunc, ne quisquam spiritualiter natus, putet sibi debere sufficere,
nec instet dominicis lucris, quibus quisque pro modulo suo praedicando
Christum, debet generare christianos. Ita illa divina sententia
tempora utriusque Testamenti mira brevitate complectitur, Maledictus
omnis qui non suscitaverit semen in Israel.
|
|