|
AUGUSTINUS respondit: Pius homo Faustus dolet Christum
esse maledictum a Moyse, et ob hoc odit Moysen, quia diligit
Christum. Interim, antequam aperiam in quam magno sacramento, et
quam pie dictum sit, Maledictus omnis qui in ligno pependerit
(Deut. XXI, 23), istos pios homines interrogo, cur
irascantur Moysi, quandoquidem maledictum ejus ad Christum istorum
non pervenerit. Si enim Christus pependit in ligno, clavis utique
affixus est. Unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo
minus credulo demonstravit (Joan. XX, 27). Quod si ita est,
utique vulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt
fateri. Si ergo et illa vulnera, et illae cicatrices falsae erant,
falsum est et quod pependit in ligno. Non itaque potuit ad eum illa
maledictio pervenire, non est quod succenseant ei a cujus ore
processit. Itaque si ipsi irasci se fingunt ei qui maledixerit falsae
morti Christi, quod secundum ipsos dixerim; quomodo fugiendi sunt,
qui non maledicunt Christum, sed quod est exsecrabilius,
criminantur? Si enim non est accipiendus qui maledictum ingerit
mortalitati; quomodo est detestandus qui fallaciam objicit veritati?
Sed jam videamus ex occasione calumniantium haereticorum, quomodo
illud sacramentum fidelibus exponatur.
|
|