|
Mors hominis ex poena peccati est, unde et ipsa peccatum dicitur: non
quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est ut
moriatur. Sicut alio modo dicitur lingua proprie caro quae intra
dentes sub palato movetur; et alio modo dicitur lingua, quod per
linguam fit; secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia
latina: et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum quod
movemus ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura quae fit per
manum. Dicimus enim, Prolata est manus ejus: Lecta est adversus
eum manus ejus: Habeo manum tuam: Recipe manum tuam. Manus utique
proprie membrum est hominis: non autem opinor illam scripturam membrum
esse hominis, et tamen dicitur manus, eo quod manu facta sit. Sic et
peccatum, non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est; sed
etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellata est .
Illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit
Christus: illud autem alterum, id est, mortem, quae peccato
inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. Hoc suspendit in
ligno, hoc maledictum est per Moysen: ibi mors damnata est ne
regnaret, et maledicta est ut periret. Quapropter per Christi tale
peccatum, damnatum est et nostrum peccatum ut nos liberaremur, ne
regnante peccato nos damnati remaneremus.
|
|