|
Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse
mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex
peccato tamen hominis etiam in Christo factam? Ex Adam quippe corpus
assumpsit, quia ex Adam virgo Maria, quae peperit Christum.
Dixerat autem Deus in paradiso, Qua die tetigeritis, morte
moriemini (Gen. II, 17): hoc est maledictum, quod pependit in
ligno. Ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum. Qui
autem confitetur et mortuum, et negare non potest mortem de peccato
esse, et ob hoc etiam ipsam peccatum vocari, audiat Apostolum
dicentem, Quoniam vetus homo noster simul cum illo crucifixus est
(Rom. VI, 6); et intelligat quem maledictum Moyses dixerit.
Ideoque securus Apostolus ait de Christo, Factus pro nobis
maledictum (Galat. III, 13): sicut non timuit dicere, Pro
omnibus mortuus est (II Cor. V, 15). Hoc est enim, mortuus
est, quod maledictus: quoniam mors ipsa ex maledicto est, et
maledictum est omne peccatum, sive ipsum quod fit, ut sequatur
supplicium, sive ipsum supplicium, quod alio modo vocatur peccatum,
quia fit ex peccato. Suscepit autem Christus sine reatu supplicium
nostrum, ut inde solveret reatum nostrum, et finiret etiam supplicium
nostrum.
|
|