|
Ex ingenio meo ista dixerim, si non Apostolus toties hoc inculcat,
ut et dormientes excitet, et calumniantes offocet. Misit, inquit,
Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato
damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Non erat ergo
illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per
masculum venerat: sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro
quamvis ex virgine, tamen mortalis fuit; eo ipso quo mortalis erat,
similitudinem habebat carnis peccati. Hoc appellat etiam peccatum,
consequenter dicens, Ut de peccato damnaret peccatum in carne. Item
alio loco, Eum, inquit, qui non noverat peccatum, peccatum pro
nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V,
21). Cur ergo timeret Moyses dicere maledictum, quod Paulus non
timuit dicere peccatum? Plane hoc Propheta et praevidere debuit, et
praedicere, paratus ab haereticis cum Apostolo reprehendi. Quisquis
enim reprehenderit Prophetam dixisse, maledictum; cogitur
reprehendere Apostolum dixisse, peccatum: nam utique maledictum comes
peccati est.
|
|