|
Nec ideo major invidia est, quod addiderit, Deo, ut diceret,
Maledictus Deo omnis qui pependerit in ligno. Nisi enim Deus
odisset peccatum, et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque
delendam Filium suum mitteret. Quid ergo mirum, si maledictum est
Deo, quod odit Deus? Tanto enim libentius nobis donat
immortalitatem, quae futura est Christo veniente, quanto
misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo
moriente. Quod autem additum est, omnis, ut diceretur, Maledictus
omnis qui in ligno pependerit, non sane Moyses minus praevidit etiam
justos in cruce futuros, sed bene praevidit haereticos veram mortem
Domini negaturos, et ideo volentes ab hoc maledicto Christum
sejungere, ut a mortis etiam veritate sejungerent. Si enim vera illa
mors non erat, nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno,
quia nec vere crucifixus est. Sed contra longe futuros haereticos,
quam de longe clamat Moyses, Sine causa tergiversamini, quibus
displicet veritas mortis Christi, Maledictus omnis qui pendet in
ligno: non ille aut ille, sed omnis omnino! Etiamne et Filius
Dei? Etiam prorsus. Nam hoc est quod non vultis: inde satagitis,
inde seducitis. Displicet enim vobis maledictus pro nobis, quia
displicet mortuus pro nobis. Tunc enim extra maledictum illius Adam,
si extra illius mortem. Cum vero ex homine et pro homine mortem
suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum quod morti comitatur,
suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille Filius
Dei semper vivus in sua justitia, mortuus autem propter delicta nostra
(Rom. IV, 25), in carne suscepta ex poena nostra. Sic et
semper benedictus in sua justitia, maledictus autem propter delicta
nostra, in morte suscepta ex poena nostra: ac per hoc additum est,
omnis, ne Christus ad veram mortem non pertinere diceretur, si a
maledicto, quod morti conjunctum est, insipienti honorificentia
separaretur.
|
|