|
Qui autem ex veritate evangelica fidelis est, intelligit tam non esse
contumeliam Christi ex ore Moysi, cum eum dixit maledictum, non ex
divinitate majestatis suae, sed ex conditione poenae nostrae, ex qua
in ligno suspensus est; quam non est laus Christi ex ore
Manichaeorum, cum eum negant carnem habuisse mortalem, in qua veram
mortem pateretur: quia ex illo prophetico maledicto laus intelligitur
humilitatis, ex isto haeretico quasi honore crimen objicitur
falsitatis. Si ergo negas maledictum, nega mortuum: si negas
mortuum, non jam contra Moysen, sed contra Apostolos dimicas. Si
autem confiteris mortuum, confitere suscepisse poenam peccati nostri
sine peccato nostro. Jam vero ubi audis poenam peccati, aut ex
benedictione crede venientem, aut ex maledictione: si ex benedictione
venit poena peccati, opta esse semper in poena peccati; si autem optas
inde liberari, crede per divinae sententiae justitiam ex maledictione
venisse. Confitere ergo maledictum suscepisse pro nobis, quem
confiteris mortuum esse pro nobis; nec aliud significare voluisse
Moysen, cum diceret, Maledictus omnis qui in ligno pependerit;
nisi, Mortalis omnis et moriens omnis qui in ligno pependerit.
Poterat enim dicere, Maledictus omnis mortalis; aut, Maledictus
omnis moriens: sed hoc est quod asserit Propheta , quia sciebat
Christi mortem in cruce pensuram, et futuros haereticos qui dicerent,
Pependit quidem in ligno, sed specie quadam, non ut vere moreretur.
Clamando ergo, Maledictus, nihil aliud clamavit, nisi quia vere
mortuus, sciens mortem hominis peccatoris, quam sine peccato ipse
suscepit, de illo maledicto venientem quo dictum est, Si
tetigeritis, morte moriemini (Gen. II, 17). Ad hoc pertinet
et serpens ille in ligno suspensus, quo significaretur non falsam
mortem Christum finxisse, sed illam veram in ligno passionis suae
suspendisse, in quam serpens ille hominem male suadendo dejecit. Quam
veram mortem nolunt isti conspicere: et ideo non sanantur a veneno
serpentis, sicut in eremo quicumque illum attenderent sanabantur
(Num. XXI, 9).
|
|