|
Itaque fatemur ab imperitis dici, aliud esse affigi ligno, aliud in
ligno pendere. Sic enim quidam putant solvendam esse istam
quaestionem, ut Judam dicant a Moyse maledictum qui laqueo se
suspendit; quasi primo noverint utrum ex ligno an ex lapide se ille
suspenderit. Sed verum est, quod et Faustus commemoravit,
Apostolum non sinere aliud intelligere, quam de Christo esse
praedictum. Sed talis imperitia nonnullorum Catholicorum, venatio
Manichaeorum est. Tales enim solent insectari, tales suis fallaciis
irretire: tales in eos cecideramus, tales haeseramus; tales, non
viribus nostris, sed Dei misericordia eruti sumus.
|
|