|
Quae autem divina Moyses lacessivit, sicut Faustus criminatur
dicens, quod humanorum nulli unquam divinorumque pepercerit? Dixit
enim, et abiit: nihil sategit probare, nihil curavit ostendere. Nos
autem scimus Moysen omnia vere divina pie laudasse, et pro sui
temporis congruentia suaeque dispensationis gratia, juste humana
rexisse. Exigant isti ut hoc doceam, cum et ipsi docere conati
fuerint quod Faustus objicit, caute quidem, ut erat acutus, sed ob
hoc incautus, quia suo acumine se perimebat. Felix enim cor acutum ad
veritatem, infelix contra veritatem. Non dixit, hominum nulli unquam
deorumque pepercerit, sed, humanorum, inquit, et divinorum. Si
enim diceret eum Deo non pepercisse, facile convinceretur falsae
criminationis; cum Moyses inveniretur ubique honorare ac praedicare
Deum verum, qui fecit coelum et terram. Si autem diceret, nulli
deorum pepercisse, proderet se Christianis illos deos colere, a
quibus adorandis Moyses prohibet: atque ita sub alas Catholicae
matris pullis fugientibus non congregaret quae non peperit. Ut ergo
insidias tenderet parvulis, dixit divinorum nulli pepercisse Moysen,
quo possent neque Christiani, aperto deorum cultu, fugere impietatem
istorum nimis abhorrentem a religione Christiana, et Pagani eis
favere adversum nos, qui Moysen scirent contra idola et contra deos
Gentium, quae sunt daemonia, multa vera et digna dixisse.
|
|