|
FAUSTUS. dixit: Quare non accipitis Testamentum Vetus?
Quia et omne vas plenum superfusa non recipit, sed effundit: et
stomachus satur rejicit ingesta. Proinde et Judaei ex praeoccupatione
Moyseos Testamento Veteri satiati, respuerunt Novum: et nos ex
Christi praeventione Novo referti, respuimus Vetus. Vos ideo
utrumque accipitis, quia in neutro estis pleni, sed semi: alterumque
ex altero in vobis non tam repletur, quam corrumpitur; quia et sema
vasa nunquam de dissimili implentur materia, sed de eadem ac sibi
simili, ut vini vino, mellis melle, et aceti aceto: quibus si
dissimilia et non sui generis superfundas, ut melli fel, et aquam
vino, et aceto garos: non repletio vocabitur haec, sed adulterium.
Haec ergo causa est, unde nos parum accipimus Testamentum Vetus: et
quia Ecclesia nostra, sponsa Christi, pauperior quidem ei nupta,
sed diviti, contenta sit bonis mariti sui, humilium amatorum
dedignatur opes, sordent ei Testamenti Veteris et ejus auctoris
munera, famaeque suae custos diligentissima, nisi sponsi sui non
accipit litteras. Vestra sane Ecclesia usurpet Testamentum Vetus,
quae ut lasciva virgo immemor pudoris, alieni viri et muneribus gaudet
et litteris. Amator denique ille vester, et pudoris corruptor
Hebraeorum Deus, diptychio lapideo suo, aurum vobis promittit et
argentum, ventris saturitatem (Deut. VIII, 7-9), et terram
Chananaeorum (Exod. XXIII, 23). Hi vos delectaverunt tam
sordidi quaestus, ut libeat peccare post Christum, ut sitis ingrati
tam immensis dotibus ejus. Haec vos illiciunt, ut in Hebraeorum
depereatis Deo post nuptias Christi. Discite ergo jam nunc etiam
falli vos, et decipi falsis promissionibus ejus. Pauper est, egens
est, nec ea quidem praestare potest quae promittit: nam si suae
propriae conjugi, dico autem Synagogae, nihil horum praestat quae
pollicetur, et quidem morem gerenti sibi per omnia, et servienti
submissius quam ancilla; vobis praestare quid poterit alienis ab se,
et mandatorum suorum detrectantibus jugum superba cervice? Sed vos
quidem pergite agere ut coepistis, rudem pannum veteri vestimento
committite, novum vinum veternosis utribus credite (Matth. IX,
16, 17), duobus maritis nulli placituri servite, christianam
denique fidem Hippocentaurum facite, nec equum perfectum, nec
hominem: nobis soli Christo servire permittite, ejus tantum immortali
dote contentis, et imitantibus Apostolum qui dicit, Sufficientia
nostra ex Deo est, qui nos idoneos probavit ministros Novi
Testamenti (II Cor. III, 5, 6). Hebraeorum Dei et
nostra admodum diversa conditio est; quia nec ipse quae promittit
implere potest, et nos ea fastidimus accipere. Superbos nos adversus
blanditias ejus, Christi liberalitas fecit. Ac ne incongrue me haec
comparasse existimes, Paulus in nos hanc conjugalis disciplinae
similitudinem prior contulit, dicens: Quae sub viro est mulier
vivente viro alligata est lege viri: si autem mortuus fuerit vir ejus,
soluta est a lege viri. Ergo vivente viro vocabitur, inquit,
adultera, si juncta fuerit alteri viro: quod si mortuus fuerit vir
ejus, non erit adultera alii conjuncta (Rom. VII, 2, 3).
Per hoc ostendens, spiritu moechari eos qui non ante repudiantes, et
in mortuis quodam modo ponentes Legis auctorem, tum demum se
copulaverint Christo. Quod dictum ad eos praecipue spectat, qui
crediderint ex Judaeis, videlicet ut ipsi sint primae superstitionis
obliti. Nobis vero in hoc quid opus est vel praecepto, quibus ex
Gentilitate conversis ad Christum, Hebraeorum Deus non mortuus
debet videri, sed nec natus? Sane Judaeo, si credat, Adoneus
debet videri defunctus, gentili vero idolum: et unicuique quod est
veneratus ante cognitum Christum. Nam si post idololatriae divortia
Hebraeorum quis Deum et Christum pariter colat, nihil ille quidem a
detriti pudoris femina discrepavit, quae post unius mariti obitum
duobus nupserit.
|
|