|
Nempe conviciata es impudentia sacrilega Deo Prophetarum, quod ipsis
Judaeis sibi servientibus non exhibuerit quod promisit. Nec sane
dixisti quid promiserit et non exhibuerit, ne ibi convincereris aut jam
exhibitum quod non intelligis, aut adhuc futurum quod non credis.
Tibi quid promissum est et praesentatum, unde tibi fides fieret te
accepturam triumphos novorum saeculorum super terram tenebrarum? Si
aliquos prophetas protuleris, in quibus legamus cum laude praedictos
futuros Manichaeos, unde jam tibi aliquid exhibitum putes, hoc ipso
quia esse vos videmus; prius probatura es quod non ipse Manichaeus
tibi prophetas finxerit, qui sibi ut crederes voluit. Neque enim
putat turpe mendacium: aut vero potest dubitare falsos prophetas
ostendere in pellibus ovinis, qui Christum laudans asseverat falsas
cicatrices ostendisse in membris suis. At ego vos plane praedictos
lego, non solum a prophetis aliquando obscurius, verum et ab Apostolo
expressius. Sed videte quemadmodum: Spiritus, inquit, manifeste
dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide,
intendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in
hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam,
prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad
perpiciendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt
veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum
quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 1-4).
Haec quemadmodum in vobis impleta sint, et luce clarius omnium qui vos
noverunt oculos tangit , et supra pro tempore ostendimus.
|
|