|
Ista autem, quam doctrina apostolica virginem castam uni viro exhibens
Christo, a fallacia serpentis qua tu corrupta es, monet ut caveat,
agnoscit Deum Prophetarum, Deum verum, Deum suum: hujus ultimae
pollicitationi secura credit, cujus tanta promissa completa jam tenet;
nec quisquam dicit, ad praesens tempus ei confictos esse Prophetas,
quos in Judaeorum codicibus asserit. Quid enim incredibilius
promittebatur, quam id quod Abrahae dictum est: In semine tuo
benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Et quid certius
jam tenemus exhibitum? Illa certe est ultima ejus promissio, quam
propheta breviter ita commemorat: Beati qui habitant in domo tua; in
saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5).
Finita quippe omni indigentia, et novissima inimica morte destructa
(I Cor. XV, 26), perpetua Dei laus erit otiosorum negotium:
quo jam nemo accedet, unde jam nemo discedet. Quod alibi propheta ita
commemorat: Collauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum,
Sion: quoniam confirmavit vectes portarum tuarum, benedixit filios
tuos in te (Psal. CXLVII, 1, 2). Clausis portis nullus
intrabit, nullus exibit. Quod et ipse sponsus in Evangelio dicit,
fatuis virginibus, etiam pulsantibus, se non aperturum (Matth.
XXV, 12). Haec Jerusalem, sancta Ecclesia, sponsa
Christi, in Apocalypsi Joannis copiosius uberiusque describitur.
Non credat huic propheticae promissioni virgo casta, si non jam tenet
quod ei per eamdem prophetiam hoc tempore futurum promissum est:
Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum
tuum, et domum patris tui; quoniam concupivit rex speciem tuam, quia
ipse est Deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus:
vultum tuum deprecabuntur divites plebis. Omnis gloria ejus filiae
regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus:
afferentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi, in
laetitia et exsultatione adducentur in templum regis. Pro patribus
tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem
terram: memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione,
propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi
(Psal. XLIV, 11-18). Sed tu infelix a serpente
corrupta, quando vel cogitare conaris quae sit pulchritudo filiae regis
intrinsecus? Ipsa est enim castitas mentis, ubi tu vitiata es, ut
aperirentur tibi oculi ad amandum et adorandum solem et lunam; ac sic
per justum judicium Dei alienareris a ligno vitae, quod est aeterna et
interna sapientia; nihilque aliud vocares putaresque veritatem atque
sapientiam, nisi lucem istam, quam per male apertos oculos tractam,
et in immensum auctam, multipliciterque variatam per imagines fabulosas
impudica mente convolveres. Hae sunt fornicationes tuae nimis
abominandae. Et tamen patienter cogita eas, et revertere ad me,
dicit Veritas. Revertere ad me, et mundaberis, reparaberis , si
confundaris tibi, et refundaris mihi. Hoc audi, hoc dicit vera
Veritas, quae nec fallacibus formis cum tenebrarum gente pugnavit,
nec fallaci sanguine te redemit.
|
|