|
AUGUSTINUS respondit: Audite haec, quorum corda possidet
Christus; et videte, si toleratis, nisi quia ipse est vestra
patientia. Faustus novo melle plenus, respuit acetum vetus, et
Paulus aceto vetere plenus, effudit dimidium, quo caperet infusum mel
novum; non servandum, sed corrumpendum. Vides enim, quod ait
apostolus Paulus, Servus Christi Jesu, vocatus apostolus,
segregatus in Evangelium Dei, ex melle novo est. Illud autem quod
sequitur, Quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis
sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum
carnem (Rom. I, 1-3); ex aceto vetere. Quis hoc sustineret
audire, nisi nos consolaretur idem dicens: Oportet et haereses esse,
ut probati manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19)? Sed
quid opus est eadem jam superius satis dicta repetere (Lib. 8)?
Nam pannum novum et vestimentum vetus, et vinum novum et utres
veteres, non duo Testamenta significare, sed duas vitas, et spes
duas: ad duo vero Testamenta intelligenda illam datam esse a Domino
similitudinem, Propterea omnis scriba eruditus in regno Dei similis
est patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera (Matth.
XIII, 52), ex his quae ante diximus, recordetur qui potuerit,
vel certe recenseat qui voluerit. Duas enim spes si quis habendas
putaverit ut et propter felicitatem terrenam, et propter regnum
coelorum Deo serviat; haec illam non capit, et cum haec aliqua
tribulatione fuerit perturbata, deficiens homo amittet etiam illam.
Inde est et illud: Nemo potest duobus dominis servire. Quod
exposuit dicens, Non potestis Deo servire et mammonae (Id. VI,
24). Vetus autem Testamentum recte intelligentibus prophetia est
Novi Testamenti. Itaque et in illo primo populo sancti Patriarchae
et Prophetae, qui intelligebant quod agebant, vel quod per eos
agebatur, in Novo Testamento habebant istam spem salutis aeternae:
ad illud enim pertinebant, quod intelligebant et diligebant; quia etsi
nondum revelabatur, jam tamen figurabatur. Ad Vetus autem illi
pertinebant, qui non illic amplius quam promissa temporalia cogitata
concupiscebant, in quibus aeterna figurata et prophetata non
intelligebant. Sed haec jam satis superque prioribus responsionibus
nostris dicta sunt.
|
|