|
Illa vero est mirabilis impudentia, cum Manichaeorum sacrilega et
immunda societas etiam castam sponsam Christi se jactare non dubitat:
in quo adversus sanctae Ecclesiae vere casta membra quid proficit,
nisi ut veniat in mentem adversus tales apostolica illa admonitio:
Aptavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo
autem, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, sic et vestrae
mentes corrumpantur a castitate, quae est in Christo (II Cor.
XI, 2, 3)? Quid enim agunt isti evangelizantes nobis praeter
quod accepimus, nisi ut nos a castitate corrumpant, quam Christo
servamus, quando legem Dei culpant nomine vetustatis, et errorem suum
laudant nomine novitatis, quasi omnis vetustas fugienda sit, aut omnis
novitas appetenda; cum et mandatum vetus in laude ponat apostolus
Joannes (I Joan. II, 7), et profanas verborum novitates
evitari jubeat apostolus Paulus (I Tim. VI, 20)? Te ergo,
vera sponsa veri Christi Ecclesia catholica, alloquar et ego te pro
modulo meo, qualiscumque filius et servus tuus positus in te dispensare
cibaria conservis meis. Cave semper, ut caves, Manichaeorum impiam
vanitatem, jam tuorum periculo expertam, et liberatione convictam.
Ille me quondam de gremio tuo error excusserat: expertus fugi quod
experiri non debui. Sed tibi profecerint etiam pericula mea, cui nunc
servit liberatio mea. Quia nisi mihi verus et verax sponsus tuus, de
cujus latere facta es, in vero sanguine suo remissionem peccatorum
posuisset, absorbuisset me vorago fallaciae, et terram factum serpens
irreparabiliter devorasset. Noli decipi nomine veritatis: hanc sola
tu habes, et in lacte tuo, et in pane tuo; in hac autem tantum nomen
ejus est, ipsa non est. Et in tuis quidem grandibus secura es: sed
appello in te parvulos tuos, fratres, filios, dominos meos, quos vel
tanquam ova sollicitis alis foves, vel tanquam infantes lacte nutris,
sine corruptione fecunda, virgo mater. Hos in te appello teneros
fetus tuos, ne garrula curiositate seducantur abs te; sed potius
anathement, si quis eis evangelizaverit praeter id quod acceperunt in
te (Galat. I, 9): nec relinquant verum veracemque Christum, in
quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss.
II, 3), et magnam multitudinem dulcedinis ejus, quam abscondit
metuentibus se, perfecit autem sperantibus in se (Psal. XXX,
20). Ibi vero quomodo possunt esse verba veracis, in praedicatore
Christi fallacis? Contemne insultationes eorum: quia bene tibi es
conscia, promissionem vitae aeternae te adamasse in muneribus sponsi
tui, id est, ipsum sponsum tuum, quia ipse est vita aeterna.
|
|