|
Non autem, sicut illi desipiunt, ad alienum deum seducta es,
promittentem saturitatem ventris et terram Chananaeorum. Intelligis
quippe in ipsis etiam promissionibus te jam tunc figuratam et
prophetatam, praescientiam parturisse sanctorum. Nec lapideo
diptychio miserabili dicacitate reprehenso movearis: quia non habes
lapideum cor, quod illae tabulae in populo priore significabant. Es
enim epistola Apostolorum, scripta non atramento, sed spiritu Dei
vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II
Cor. III, 2, 3). Ad quae verba illi vani gaudent, putantes
Apostolum reprehendisse dispensationem illi tempori congruam Veteris
Testamenti, non intelligentes hoc eum ex Propheta dixisse. Haec
enim verba, quae imperite amplectuntur, longe antequam per Apostolos
dicerentur et implerentur, a Prophetis, quos respuunt, praenuntiata
sunt. Propheta enim dixerat: Auferam eis cor lapideum, et dabo eis
cor carneum (Ezech. XI, 19). Videant si non hoc est, Non in
tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Nam neque ibi
quod dictum est cor carneum, neque hic tabulae carnales, hoc volunt,
ut carnaliter sapiamus : sed quia in comparatione lapidis, qui sine
sensu est, caro sentit; per lapidis insensualitatem significatum est
cor non intelligens, et per carnis sensualitatem significatum est cor
intelligens. Tu potius istos irride, qui dicunt, et terram et ligna
et lapides habere sensum, et intelligentiore vita vivere, carnes autem
stolidiore et obtusiore. Unde non a veritate, sed a sua vanitate
coguntur fateri mundius esse legem conscriptam in tabulis lapideis,
quam suum thesaurum in pellibus morticinis. An forte quia in fabella
sua etiam lapides dicunt esse ossa principum, non eis dubitant coria
praeponere agnorum? Nempe ergo illa Testamenti arca mundius tegebat
lapideas tabulas, quam caprina pellis codicem istorum. Haec tu
misericorditer irride, ut eis irridenda et fugienda commendes: nam in
illo diptychio lapideo, jam tu non corde lapideo intelligis, quid duro
illi populo congruebat; et in eo tamen agnoscis petram, ipsum sponsum
tuum, illum quem Petrus loquitur, lapidem vivum ab hominibus
reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum. Illis ergo erat
lapis offensionis, et petra scandali: tibi autem lapis quem
reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli (I Petr.
II, 4-8). Quod totum idem Petrus apostolus explicat, et totum
a Prophetis, a quibus isti damnati alienantur, praedictum esse
commemorat. Lege sane etiam illud diptychium: ne timeas, plane
sponsi tui est. Aliis lapis ille significavit duram stoliditatem:
tibi autem firmam stabilitatem. Digito Dei scriptae sunt tabulae
illae (Exod. XXXI, 18): digito Dei sponsus tuus ejecit
daemonia (Luc. XI, 20): digito Dei expelle tu doctrinas
daemoniorum mendaciloquorum cauteriantium conscientiam (I Tim.
IV, 2). Ex hoc diptychio repellis adulterum, qui se Paracletum
dicit, ut sancto nomine te seducat. Quinquagesimo enim die post
Pascha datae sunt illae tabulae (Exod. XX); et quinquagesimo die
post passionem sponsi tui quam Pascha illud praefigurabat, datus est
digitus Dei, Spiritus sanctus promissus Paracletus (Act. II,
1-4). Noli ergo formidare diptychium, quo tibi scripta olim,
quae nunc agnosceres, mittebantur: tantum noli esse sub lege, ne
illam timore non impleas; sed sub gratia, ut sit in te plenitudo legis
charitas. Non enim aliud diptychium recensebat sponsi tui amicus, cum
diceret: Nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non
concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone
recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Dilectio
proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis est charitas
(Rom. XIII, 9 et 10). Ibi enim sunt duo illa praecepta,
dilectionis Dei, et dilectionis proximi, singulis tabulis explicata.
Hoc ergo diptychium ille praemisit, qui tibi haec duo praecepta
veniens commendavit, in quibus tota Lex pendet et Prophetae
(Matth. XXII, 37-40). In primo praecepto est castitas
nuptiarum tuarum, in secundo unitas membrorum tuorum: illo amplecteris
divinitatem, isto congregas societatem. Quae duo praecepta, ipsa
sunt decem: tria pertinent ad Deum, et septem ad proximum. O
pudicum diptychium, in quo, vetere figura, ille dilector et dilectus
tuus praenuntiabat tibi canticum novum, in decachordo psalterio
(Psal. XCI, 4): tanquam pro te etiam nervos suos extensurus in
ligno, ut de peccato peccatum damnaret in carne, et justitia legis
impleretur in te (Rom. VIII, 3, 4). O diptychium
conjugale, quod non sine causa odit adultera!
|
|