|
Jam enim mihi ad te est sermo, manichaea congregatio fallax, et
fallaciis involuta. Itane multinuba tot elementis, vel potius
meretrix prostituta daemoniis, et sacrilegis vanitatibus impraegnata,
audes matrimonium catholicum Domini tui, crimine impudicitiae
lacerare? Ostende nobis moechos tuos, splenditenentem ponderatorem,
et Atlantem laturarium. Illum enim dicis capita elementorum tenere,
mundumque suspendere; istum autem genu fixo, scapulis validis
subbajulare tantam molem, utique ne ille deficiat. Ubi sunt isti?
Qui si vere essent, quando ad te venirent occupati tanto negotio?
quando ad te intrarent, ut blanda manu tua, et otiosa, plane delicata
, post tantum laborem, alteri digitos, alteri humeros confricares?
Sed fallunt te mala daemonia, quae tecum scortantur, ut concipias
mendacia, et parias phantasmata. Cur ergo non respuas diptychium veri
Dei, tuis membranis inimicum, quibus tot falsos deos adamasti mente
vagabunda per figmenta cogitationum tuarum, quibus omnia poetica
mendacia graviora et honestiora reperirentur, vel hoc certe, quod apud
poetas neminem decipit ipsa professio falsitatis, in libris autem tuis
tanta fallaciarum turba, pueriles et in senibus animas , nomine
veritatis illectas, miserabilibus corrumpit erroribus, cum prurientes
auribus, sicut Apostolus dicit, et a veritate auditum suum
avertentes, ad fabulas convertuntur (II Tim. IV, 4)?
Quomodo ergo sanam doctrinam ferres illarum tabularum, ubi primum
praeceptum est, Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Deus unus est
(Deut. VI, 4), cum tot deorum nominibus delectata turpissimi
cordis fornicatione voluteris? Annon recordaris amatorium canticum
tuum, ubi describis maximum regnantem regem, sceptrigerum perennem,
floreis coronis cinctum et facie rutilantem? Quem si solum talem
amares, erubescendum tibi esset: nam etiam vir unus floreis coronis
cinctus pudicae conjugi displiceret. Neque enim potes dicere hoc
aliqua mystica significatione ita dictum, vel ita demonstratum, cum
tibi praecipue laudari Manichaeus non ob aliud soleat, nisi quod
remotis figurarum integumentis, ipse tibi veritatem nudam et propriam
loqueretur. Proprie igitur cantas Deum regem sceptrigerum, floribus
coronatum. Ponat saltem sceptrum, quando coronis floreis cingitur:
non decet regiae virgae severitatem illa luxuriae mollitudo. Huc
accedit, quia non a te solus adamatus est: sequeris enim cantando, et
adjungis duodecim saecula floribus convestita, et canoribus plena, et
in faciem patris flores suos jactantia. Ubi et ipsos duodecim magnos
quosdam deos profiteris, ternos per quatuor tractus, quibus ille unus
circumcingitur. Quem quomodo immensum faciatis, quem sic circumdatum
dicitis, nunquam invenire potuistis. Adjungis etiam innumerabiles
regnicolas, et deorum agmina, et angelorum cohortes: quae omnia non
condidisse dicis Deum, sed de sua substantia genuisse.
|
|