|
Ita convinceris innumerabiles deos colere, non ferendo sanam
doctrinam, qua docetur unus de uno Deo natus Filius, et utriusque
Spiritus sanctus. Quos tamen non solum innumerabiles, sed nec tres
deos fas est dicere: quorum est non solum una eademque substantia, sed
etiam una eademque operatio, per ipsam propriam unam eamdemque
substantiam; per creaturam vero corporalem etiam demonstratio
singulorum. Haec tu non intelligis, non capis: novi, plena es,
inebriata es, ingurgitata es fabuloso sacrilegio. Digeras aliquando
quod exhalas, et te jam obruere talibus desinas: interim canta quod
cantas, et inspice, si potes, dedecus fornicationis tuae. Invitavit
enim te doctrina daemoniorum mendaciloquorum ad fictas domos angelorum,
ubi flat aura salubris, et ad campos ubi scatent aromata, cujus
arbores et montes, maria et flumina, dulce nectar fluunt per cuncta
saecula. Et credidisti et finxisti haec in corde tuo, ubi vanis
recordationibus luxuriata et dissoluta jacteris. Cum enim quaedam
talia dicuntur de ineffabili affluentia spiritualium deliciarum, utique
in aenigmate dicuntur; ita ut noverit animus qui talibus exercetur,
esse aliud quod ibi quaerendum et intelligendum sit, sive corporeis
sensibus in veritate corporali tale quid demonstretur, sicut ignis in
rubo (Exod. III, 2), et de virga serpens, et de serpente
virga (Id. IV, 2-4), et tunica Domini a persecutoribus non
divisa (Joan. XIX, 24), et obsequio mulieris unctio pedum aut
capitis ejus (Matth. XXVI, 7, et Joan. XII, 3), et
frondes multitudinis praecedentis et consequentis asellum ejus
(Matth. XXI, 7-9): sive in spiritu per imagines corporum,
vel in somnio, vel in ecstasi figurate ostendantur, sicut Jacob
scalae (Gen. XXVIII, 12), et Danieli lapis praecisus sine
manibus et auctus in montem (Dan. II, 34, 35), et Petro
ille discus (Act. X, 11), et Joanni tam multa (Apoc. I,
etc.): sive sola locutione ad eumdem modum figurentur, sicut
Cantica canticorum (Cantic. I, etc.), et quod in Evangelio
fecit pater familias nuptias filio suo (Matth. XXII,
2-14), et homo quidam duos filios habuit, frugi et luxuriosum
(Luc. XV, 11-32), et homo quidam novellavit vineam, et
locavit agricolis (Matth. XXI, 33). Tu vero praecipue
Manichaeum ob hoc praedicas, quod non ad talia dicenda, sed potius ad
solvenda ultimus venerit: ut et figuris antiquorum apertis, et suis
narrationibus ac disputationibus evidenti luce prolatis, nullo se
occultaret aenigmate. Addis eam praesumptionis hujus causam, quod
videlicet antiqui, ut figuras hujusmodi vel viderent, vel agerent,
vel dicerent, sciebant istum postea venturum, per quem cuncta
manifestarentur: iste autem, qui sciret post se neminem adfuturum,
sententias suas nullis allegoricis ambagibus texeret. Quid ergo facit
affectus tuus desideriis carnalibus sordidus, in campis et montibus
nemorosis, et coronis floreis, et scatentibus aromatibus? Si non
sunt aenigmata rationis, phantasmata sunt cogitationis, aut vecordia
furoris. Si vero aenigmata esse dicuntur, cur non fugis adulterum,
apertam veritatem, ut illiciat, promittentem, et fabulosa fallacia
quos illexerit illudentem? Nonne ministri ejus, et ipsi miseri
talibus vanitatibus venenati, in hamo suo solent hanc escam de Paulo
apostolo ponere, ubi ait: Ex parte enim scimus, et ex parte
prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est,
auferetur; et, Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem
facie ad faciem (I Cor. XIII, 9, 10, 12)? Ut scilicet
apostolus Paulus ex parte scierit, et ex parte prophetaverit, per
speculum et in aenigmate videns, quod totum auferendum est veniente
Manichaeo, et afferente quod perfectum est, ubi facie ad faciem
veritas videatur. O lasciva, immunda, sine fronte adhuc ista
garris, adhuc pascis ventos, adhuc amplecteris idola cordis tui!
Itane tu facie ad faciem vidisti regnantem regem sceptrigerum, floreis
coronis cinctum, et deorum agmina, et splenditenentem magnum , sex
vultus et ora ferentem, micantemque lumine; et alterum regem honoris,
Angelorum exercitibus circumdatum; et alterum adamantem heroam
belligerum; dextra hastam tenentem, et sinistra clypeum; et alterum
gloriosum regem tres rotas impellentem , ignis, aquae, et venti; et
maximum Aulantem mundum ferentem humeris, et eum genu fixo brachiis
utrinque secus fulcientem? Haec et alia mille portenta tu facie ad
faciem vidisti, an haec tibi doctrina daemoniorum mendaciloquorum per
ora deceptorum cantat, et nescis? Vae tibi, infelix! ecce quibus
phantasmatibus constupraris, ecce quas vanitates pro veritate lambis:
et serpentinis poculis ebria, de diptychio lapideo audes insultare
matronali verecundiae conjugis unici Filii Dei; quia illa jam non sub
paedagogio Legis , sed sub magisterio gratiae, nec superba operibus,
nec fracta terroribus, vivit ex fide et spe et charitate, facta
Israel, in quo dolus non est (Joan. I, 45), et audiens quod
ibi scriptum est, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI;
4): quod tu non audiens, in tam multos fictos deos fornicationem
tuam diffudisti.
|
|