|
Quomodo non sint tibi inimicae illae Tabulae, in quibus secundum
praeceptum est, Non accipies in vanum nomen Domini Dei tui (Exod.
XX, 7); quandoquidem tu etiam ipsum Christum, qui propter
carnales a carnali vanitate mundandos, etiam carneis oculis verus in
veritate carnis exortus est, in fallaciae vanitate posuisti? Quomodo
tibi non sit adversum tertium praeceptum de sabbati requie, quae tot
figmentorum illusionibus inquieta anima ventilaris? Haec tria
praecepta quomodo pertineant ad dilectionem Dei, quando capies,
quando sapies, quando amabis? Immoderata es, et foeda, et
contentiosa: tumuisti, evanuisti, viluisti, excessisti modum tuum,
turpasti decorem tuum, turbasti ordinem tuum. Talis apud te fui,
novi te. Quo pacto ergo te nunc doceam haec tria praecepta ad
dilectionem Dei pertinere, ex quo, et per quem, et in quo sunt omnia
(Rom. XI, 30)? Unde hoc intelligis, quando nec illa septem,
quae ad dilectionem proximi pertinent qua humanae vitae societas
continetur, erroris tui detestanda perversitate nosse atque observare
permitteris? In quibus mandatum primum est, Honora patrem tuum et
matrem tuam: quod et Paulus commemorat mandatum primum in
repromissione, eadem atque itidem etiam ipse praecipiens (Exod.
XX, 12, et Ephes. VI, 2). Tu autem doctrina daemoniaca
didicisti inimicos deputare parentes tuos, quod te per concubitum in
carne ligaverint, et hoc modo utique deo tuo immundas compedes
imposuerint. Hinc etiam consequens praeceptum, quod est, Non
maechaberis, ita violatis, ut hoc maxime in conjugio, detestemini,
quod filii procreantur; ac sic Auditores vestros, dum cavent ne
feminae quibus miscentur concipiant, etiam uxorum adulteros faciatis.
Ducunt enim eas ex lege matrimonii, tabulis proclamantibus, liberorum
procreandorum causa: et vestra lege, metuentes ne particulam dei sui
sordibus carnis afficiant, ad explendam tantum libidinem feminis
impudica conjunctione miscentur; filios autem inviti suscipiunt,
propter quod solum conjugia copulanda sunt. Quomodo ergo non prohibes
nubere, quod de te tanto ante praedixit Apostolus (I Tim. IV,
3), quando id conaris auferre de nuptiis, unde sunt nuptiae? Quo
ablato, mariti erunt turpiter amatores; meretrices, uxores;
thalami, fornices; soceri, lenones. Ac per hoc etiam illud
praeceptum, quod est, Non occides, ex ejusdem erroris perversitate
non servas. Dum enim times ne dei tui membrum ligetur in carne, non
das esurienti panem: hic formidans homicidium falsum, illic perpetras
verum . Itaque si incurras in eum famelicum qui mori possit, nisi
cibum porrigendo subvenias; jam tu homicida teneberis aut lege Dei,
si non dederis; aut lege Manichaei, si dederis. Quid caetera
Decalogi praecepta, quomodo servabis? An a furto abstineas, ut
nescio quis panem, seu quamlibet escam in suis visceribus trucidandam,
devoret potius, quam tu, si possis, ei subripias, atque ad officinam
ventris Electorum tuorum curras, ut furto tuo deus tuus nec in gravius
incidat vinculum, et quo inciderat eruatur? Porro si in eodem furto
comprehendaris; nonne per ipsum deum tuum, non te abstulisse jurabis?
Quid enim tibi facturus est talis deus, cui dicis, Falsum juravi per
te, sed pro te; nisi velles ut exitium tibi inferrem, dum honorem
deferrem? Ita et illud mandatum Legis, Ne falsum testimonium
dicas, propter membra dei tui sic contemnes , ut ea non solum
testimonio, sed et juramento falso de compedibus liberes. Jam vero
quod sequitur, Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX,
13, 16, 17), debet apud te impleri: et hoc unum video, quod
nulla tui erroris necessitate violare cogaris. Sed si nefas est
conjugem concupiscere alienam, considera quid sit concupiscendum se
proponere alienis: et recordare deos tuos formosos et deas formosas,
praebentes se ut ardenter concupiscantur, illi a feminis principibus
tenebrarum, et illae a masculis: quibus excitatis in fruendi
libidinem, et in suos amplexus inhianter aestuantibus, eruant ab eis
illum deum tuum ubique compeditum, et tanta suorum turpitudine, ut
solvi valeat, indigentem. Nam rem proximi non concupiscere, quod est
ultimum Decalogi mandatum, unde potes, misera? Nonne tibi deus ipse
tuus in terra aliena se fabricare mentitur saecula nova, ubi post
falsam victoriam falso triumpho tumescas? Quod cum modo insana
vanitate desideras, et eamdem terram gentis tenebrarum summa vicinitate
substantiae tuae conjungi credis, utique rem proximi concupiscis.
Merito tibi est inimicum diptychium, continens tam bona mandata multum
errori tuo contraria. Nam illa tria quae ad dilectionem Dei
pertinent, omnino ignoras, omnino non servas: haec autem septem
quibus societas humana non laeditur, si quando custodis, aut pudore
reprimeris, ne inter homines confundaris; aut timore frangeris, ne
publicis legibus puniaris; aut malum factum bona aliqua consuetudine
horrescis; aut ipsa naturali lege, quam injuste alteri facias quod
tibi ab altero fieri non vis, advertis: error tamen tuus quam te in
contrarium ire compellat, et dum sequeris, et dum non sequeris,
sentis; cum vel hoc facis quod pati non vis, vel ideo non facis quia
pati non vis.
|
|