|
At ista vera sponsa Christi, cui de diptychio lapideo fronte
impudentissima insultas, intelligit quid distet inter litteram et
spiritum (II Cor. III, 6), quae duo dicuntur alio modo,
Lex et gratia: et non jam in vetustate litterae, sed in novitate
spiritus Deo serviens (Rom. VII, 6), non est jam sub lege,
sed sub gratia. Neque enim litigiosa caecatur; sed mitis intendit
verbis Apostoli, ut intelligat quid appellet legem, sub qua nos jam
non vult esse, quia transgressionis gratia posita est, donec veniret
semen cui promissum est (Galat. III, 19): et quia ideo
subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum,
superabundavit gratia (Rom. V, 20). Nec ideo tamen eadem legem
peccatum vocat, quia sine gratia non vivificat; auget enim potius
reatum praevaricatione addita: Ubi enim lex non est, nec
praevaricatio (Id. IV, 15); et ideo per se ipsam, cum sola
littera est sine spiritu, id est, lex sine gratia, tantummodo reos
facit: sed proponit sibi quod putare minus intelligentes possent, et
aperit quid dicat, cum ait: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est?
Absit: sed peccatum non cognovi nisi per legem. Nam concupiscentiam
nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Occasione itaque
accepta, peccatum per mandatum fefellit me, et per illud occidit.
Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum.
Quod ergo bonum est, factum est mihi mors? Absit: sed peccatum ut
appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Rom. VII,
7-13). Haec ista, cui tu insultas, intelligit; quia gemens
petit, quia humilis quaerit, quia mitis pulsat: et sic videt non
reprehendi legem, cum dicitur, Littera occidit, spiritus autem
vivificat (II Cor. III, 6); sicut non reprehenditur
scientia, cum dicitur, Scientia inflat, charitas vero aedificat.
Nam utique ipse dixerat, Scimus quia omnes scientiam habemus: et
tunc adjungit, Scientia inflat, charitas vero aedificat (I Cor.
VIII, 1). Utquid ergo habebat ipse quo inflaretur, nisi quia
cum charitate non solum non inflat scientia, sed etiam firmat? Ita
littera cum spiritu, et lex cum gratia, jam non eo modo littera et lex
appellatur, sicut per se ipsam cum occidit abundante delicto. Ita
enim lex et virtus peccati dicta est (Id. XV, 56), cum auget
ejus noxiam delectationem, per severam prohibitionem. Nec tamen etiam
sic mala est: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum operatum
est mortem. Ita multa quibusdam sunt noxia, quamvis non sint mala.
Nam et vos cum oculos doletis, etiam contra deum vestrum solem
fenestras clauditis. Haec igitur sponsa Christi, jam mortua legi,
id est, peccato, quod legis prohibitione fit abundantius, cum lex
sine gratia jubet, non juvat: tali ergo legi mortua, ut sit alterius
qui ex mortuis resurrexit, discernit ista sine legis injuria, ne
sacrilegium committat in ejus auctorem: quod tu facis in eum, quem non
intelligis auctorem boni; cum audias Apostolum dicentem, Itaque lex
quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Ecce auctor
boni est, qui tibi videtur unus ex principibus tenebrarum. Attende
veritatem, ferit tibi oculos. Ecce Paulus apostolus dicit, Lex
quidem sancta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Ecce cujus
auctorest, qui diptychium illud, quod stulta irrides, in magni
sacramenti dispensationem praemisit. Eadem quippe lex, quae per
Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est
(Joan. I, 17), cum accessit litterae spiritus, ut inciperet
impleri justitia legis, quae non impleta reos etiam praevarisatione
faciebat. Neque enim alia lex est sancta et justa et bona, et alia
per quam peccatum mortem operatur, cui mori nos oportet, ut simus
alterius qui ex mortuis resurrexit: sed eadem ipsa est. Ecce
sequere, lege. Sed peccatum, inquit, ut appareat peccatum, per
bonum mihi est operatum mortem, ut fiat supra modum peccator, aut
peccatum per mandatum. Surda, caeca, audi, vide. Per bonum,
inquit, mihi operatum est mortem. Ergo lex semper est bona; sive
obsit inanibus gratia, sive prosit plenis gratia, semper est bona:
sicut sol semper est bonus, quia omnis creatura Dei bona est (I
Tim. IV, 4), sive dolentibus oculis noceat, sive sanos
mulceat. Proinde quod est oculis sanitas ad videndum solem, hoc est
gratia mentibus ad implendam legem. Et sicut oculi sani non solis
delectationi moriuntur, sed illis ictibus asperis radiorum, quibus
reverberati in densiores tenebras pellebantur: sic anima per charitatem
spiritus salva facta, non justitiae legis mortua dicitur, sed illi
reatui et praevaricationi, quam lex per litteram, cum gratia defuit,
faciebat. Itaque de illa utrumque dicitur, et, Bona est lex, si
quis ea legitime utatur; et quod sequitur, Sciens hoc, quia justo
lex non est posita (Id. I, 8, 9); quia non opus habet terrente
littera, quem delectat ipsa justitia.
|
|