|
Haec sponsa Christi gaudens in spe plenae salutis suae, et tibi optat
bonam conversionem a fabulis ad veritatem, ne Adoneum quasi adulterum
reformidans, cum versutissimo adultero serpente remaneas. Adonai enim
verbum hebraeum est, et interpretatur Dominus, eo modo quo solus
Deus dicitur Dominus: sicut Latria, quod verbum graecum est, et
interpretatur Servitus, non quaecumque, sed illa qua tantummodo Deo
servitur: sicut Amen, interpretatur Verum, non ubicumque et
quomodocumque, sed mystica religione. Quod si a te quaeratur unde tu
quoque habeas; praeter hebraeas litteras, vel quae ex hebraeo sunt,
non invenis. Non ergo timet Ecclesia Christi istorum nominum
objectionem: intelligit, et amat; nec curat imperitum insultatorem:
et quae nondum intelligit, credit esse talia, qualia nonnulla experta
est, quae nondum intellecta sic erant. Objiciat ei quisque quod
Emmanuel adamaverit; irridet inscitiam illius hominis, amplectitur
veritatem hujus nominis. Objiciat quod amaverit Messiam; repellit
exstinctum adversarium, tenet unctum magistrum. Ita te quoque cupit
sanari a vanis erroribus, et aedificari super fundamentum Apostolorum
et Prophetarum (Ephes. II, 20). Quem dicis Hippocentaurum,
nesciens quid loquaris, nec attendis quid tibi tua fabula confecerit,
cum ex parte dei tui et ex parte terrae tenebrarum falsum mundum
fabricasti in corde tuo. Itane ille non est Hippocentaurus,
semiferus et semideus? Vere, quia nec Hippocentaurus dicendus est.
Quid autem sit, tu attende, et erubesce et mitesce, ut corruptionem
tuam a serpente adultero perhorrescas: cujus astutiam si apud Moysen
credendam non putasti, apud Paulum cavere debuisti, qui veram
Ecclesiam volens virginem castam exhibere Christo, Timeo, inquit,
ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, ita corrumpantur
mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo (II
Cor. XI, 2, 3). Hoc tu cum audires, usque adeo tamen
desipuisti, et venenatis incantationibus ejus amens facta es, ut aliis
multis haeresibus aliud atque aliud idem serpens, tibi autem etiam se
Christum esse persuaserit. Porro si errant multae fallaciis ejus
variis et multiformibus irretitae, quae tamen hanc admonitionem
Apostoli veram fatentur: tu quantum adulterata es, quam in longinquo
prostituta, quae ipsum pro Christo habes, a quo Apostolus Christi
seductam Evam atque corruptam clamat, ut ab eo virginem sponsam
Christi tali admonitione custodiat? Tenebravit cor tuum, qui tecum
in phantasmatibus lucidorum nemorum volutatur. Quae sunt, ubi sunt,
unde sunt fidelia promissa ejus? O ebria, non a vino (Isai. LI,
21)!
|
|