|
FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis, cum Christus
dicat: Moyses de me scripsit; et si crederetis Moysi, crederetis et
mihi (Joan. V, 46)? Ego vero non solum Moysen de Christo
scripsisse velim, sed omnes etiam Prophetas Judaeorum et Gentium.
Quid enim hoc nostrae fidei noceret, aut quid non potius prodesset,
si congrua et convenientia undique in Deum nostrum testimonia
carperemus? Siquidem esset etiam tum liberum nobis, odio manente
atque exsecratione superstitionis eorum, solas ab eisdem de Christo
excerpere prophetias: adeo mihi contrarium non potest esse, si et
Moyses, quamvis sit alienus a Christo, nonnihil tamen videatur
scripsisse de Christo. An quisquam hominum non optaverit de spinis
omnibus florem legere, de omni herba frugem, de muscis omnibus mel:
quamvis nec muscas, nec gramen in cibum, nec spinas in coronae
usurpemus ornatum? An quisquam nollet in omni profundo margaritam
nasci, in omnibus terris gemmas, in silvis omnibus poma? Aut si
piscem de mari edere non nocet, aquam bibere nocet, sciuntque homines
utilibus sumptis inimica respuere; nobis liberum non esset, religionis
cujusque ritu damnato, si esset inutilis nobis, solas inde de Christo
prophetias accipere? Neque hoc prodesset erroribus ad capiendos nosmet
ac redigendos in propriam servitutem: quia nec spiritibus immundis,
cum iidem Jesum esse Filium Dei exserte indissimulanterque
confiterentur (Matth. VIII, 29), profuit, ut minime sint
nobis exosi. Quare si et Moyses secundum hoc testimonium de Christo
aliquid scripsit, accipiam: ita tamen ut ipsi hoc minime prosit ad
captivandum me in propriam legem, quam nihil videam a Paganismo
distare. Quapropter nihil omnino est quod arbitreris, si probatum hoc
fuerit, me minime gavisurum, spiritum omnem prophetasse de Christo.
|
|