|
Unde autem tibi videtur legem Moysi nihil a Paganismo distare? An
quia templum, sacrificium, altare, sacerdotemque commendat? At haec
omnia nomina et in Novo Testamento reperiuntur. Solvite, inquit,
templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19);
et, Cum offers munus tuum ad altare (Matth. V, 24); et,
Vade ostende te sacerdoti, et offer pro te sacrificium, quod
praecepit Moyses, in testimonium illis (Id. VIII, 4).
Quorum autem figurae fuerint istae, partim Dominus ipse demonstrat,
cum templum corporis sui templo illi comparat; partim apostolica
doctrina cognoscimus: Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus,
quod estis vos (I Cor. III, 17); et, Obsecro itaque vos
per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam,
sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1); et caetera hujusmodi.
Proinde illa omnia figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6),
sicut idem dicit, et saepe commemorandum est: quia non daemoniis
exhibebantur, sed uni vero Deo, qui fecit coelum et terram; non
tanquam indigenti talibus, sed tempora distinguenti, et jubenti
praesentia, per quae significaret futura. Vos autem, qui ut
seducatis et decipiatis idiotas imperfectosque Christianos,
Paganismum vos fingitis detestari, edite nobis auctoritatem
christianorum librorum, in quibus vobis solem ac lunam colere atque
adorare praeceptum sit. Vester ergo potius error Paganismo similis
est; quandoquidem nec Christum colitis, sed Christi nomine nescio
quid, quod vobis mentiendo finxistis, et deos vel in isto conspicuo
coelo visibiles, vel alios innumerabiles commentitios adoratis.
Quibus phantasmatibus quasi vanis atque inanibus simulacris, non
aediculas fabricastis, sed corda vestra templa fecistis.
|
|