|
Exigis a me ut ostendam quaenam scripserit de Christo Moyses. Jam
quidem superius multa demonstrata sunt; sed quis possit omnia
demonstrare? Praesertim, quia si quaedam commemorem, paratus videtur
iste perversus, vel in alium sensum ea conari pervertere; vel si
fuerit evidentia clarioris veritatis oppressus, dicere se illa tanquam
de mari salso suavem piscem capere: nec ideo se ad totam Scripturam
Moyseos, velut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. Quapropter
sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa quae reprehendenda decerpsit
de Scriptura legis Hebraeorum, ad Christum praedicandum pertinere,
si recte intelligantur, ostendam: ex quo satis appareat multo magis
caetera, vel statim pronuntiata, vel diligenter ac veraciter
perscrutata, christianae fidei convenire; si ea quae deridenda atque
damnanda objicit inimicus, eis ipsis convincatur christiana veritate
damnandus. Quapropter, o plene omni fallacia, cum Dominus in
Evangelio dixerit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me
enim ille scripsit (Joan. V, 46); nihil est quod te in ingenti
aestu positum fingas, et cogi videaris in alterum e duobus, ut aut
falsum pronunties capitulum hoc, aut mendacem Jesum. Sicut enim hoc
capitulum verum est, ita et verax est Jesus. Rectius visum est,
inquit, scriptoribus ascribere falsitatem, quam veritatis auctori
mendacium. Itane tu Christum credis veritatis auctorem, quem
praedicas carnis, et mortis, et vulnerum, et cicatricum simulatorem?
Volo mihi ostendas, unde auctorem veritatis didiceris Christum, si
eis, qui de illo scripserunt, quorum auctoritas recenti memoria
commendata atque firmata in posteros emanavit, audes ascribere
falsitatem. Non enim vidisti Christum, aut quemadmodum cum
Apostolis, locutus est tecum, aut de coelo te, sicut Saulum,
vocavit (Act. IX, 3-7). Quid de illo sentire, quid credere
possumus, nisi quod Scriptura testatur? Porro si mendax est
Evangelium disseminatum et notum omnibus gentibus, et ab initio
praedicationis nominis Christi in Ecclesiis omnibus in tanto
sanctitatis culmine collocatum; quae scriptura proferri potest, cui de
Christo fides habenda sit? Quid poteris proferre scriptum, quod non
ille qui hoc non vult credere, dicat esse confictum, si tanta
Evangelii notitia venit in dubium?
|
|