|
Deinde subjungis, ipsum te audisse dicentem, fures fuisse et latrones
omnes qui venerunt ante se (Joan, X, 8). Unde illum audisti hoc
dicentem, nisi ex Evangelio? At si hoc, quod ita credis ex
Evangelio, ut tanquam ex ore Domini audisse te dicas, alius falsum
esse contendat, atque hoc dixisse Christum neget; quo ibis? quid
facies? Nonne evangelicam auctoritatem quantis potueris viribus
praedicabis? Miser, illic scriptum est quod non vis credere, ubi
didicisti quod ita credis, ut hoc te ab ipso Christo dicas audisse.
Ecce nos utrumque credimus, quia Evangelio sancto credimus, ubi
utrumque scriptum est; et de Christo scripsisse Moysen, et omnes qui
ante Christum venerunt, fures fuisse et latrones. Venisse quippe ita
vult intelligi, quia missi non sunt: nam qui missi sunt, sicut
Moyses et sancti Prophetae, non ante ipsum, sed cum ipso venerunt;
quia non eum per superbiam praecedere voluerunt, sed eum per ipsos
loquentem humiliter portaverunt. Vos autem, qui haec Domini verba
sic intelligitis, secundum vestrum intellectum satis confitemini nullos
vos habere prophetas, qui venturum Christum prophetaverint: et ideo
vobis eum sicut voluistis, finxistis. Nam si aliqui vestri, quibus
quidem propterea fides habenda non est, quia non nisi a vobis
proferuntur; tamen si aliqui sunt, quos dicere audeatis prophetasse
Christum falsa carne venturum, falsa morte passurum, falsas
cicatrices dubitantibus discipulis oblaturum; non dico ex hoc ipso quam
sint detestandi atque fugiendi, quamque non possint esse veraces,
quibus de mendacio Christus placet: ut hoc non dicam, certe ut dicere
coeperam, secundum istum intellectum vestrum fures fuerunt et
latrones, quoniam ante Christum venerunt, qui eum venturum quoquo
modo praedicaverunt. Porro si ille intellectus est verus, ut ipsi
ante Christum venisse dicantur, qui cum Christo, id est, cum Verbo
Dei venire noluerunt, sed cum eos non miserit Deus, mendacia sua
hominibus attulerunt: vos quoque ipsi, quamvis post Christi passionem
et resurrectionem in hoc mundo nati fueritis, fures et latrones estis;
quia priusquam vos ipse illuminaret, ut veritatem ipsius
praedicaretis, ante eum venire voluistis, ut vestram fallaciam
jactaretis.
|
|